A Győri Püspökség Körlevelei, 1890

Tartalomjegyzék

22 ipsam homo sequeretur tamquam finem, sed ut in ea et per eam adiumenta ad per­fectionem sui apta reperiret. Si qua igitur civitas nihil praeter commoditates externas vitaeque cultum cum elegantia et copia persequatur, si Deum in administranda republica negligere, nec leges curare morales consueverit, deterrime aberrat ab instituto suo et praescriptione naturae, neque tam est ea societas hominum et communitas putanda, quam fallax imitatio simulatioque societatis. — Iamvero ea, quae diximus, animi bona, quae in verae religionis cultu constantique praeceptorum Christianorum custodia ma­xime reperiuntur, quotidie obscurari hominum oblivione aut fastidio cernimus, ita fere ut, quanto sunt earum rerum incrementa maiora, quae corpus attingunt, tanto earum, quae animum, maior videatur occasus. Imminutae plurimumque debilitatae fidei Chri­stianae magna significatio est in iis ipsis iniuriis, quae catholico nomini in luce atque in oculis hominum nimis saepe inferuntur: quas quidem cultrix religionis aetas nullo pacto tulisset. — His de caussis incredibile dictu est, quanta hominum multitudo in aeternae salutis discrimine versetur: sed civitates ipsae atque imperia diu incolumia esse non possunt, quia labentibus institutis moribusque Christianis, maxima societatis humanae fundamenta ruere necesse est. Tranquillitati publicae atque ordini tuendo sola vis relinquitur: vis autem valde est infirma, praesidio religionis detracto: eademque servituti pariendae quam obedientiae aptior, gerit in se ipsa magnarum perturbationum inclusa semina. Graves memoratu casus saeculum tulit: nec satis liquet num non sint pertimescendi pares. — Itaque tempus ipsum monet remedia, unde oportet, quaerere: videlicet christianam sentiendi agendique rationem in vita privata, in omnibus reipu- blicae partibus, restituere: quod est unum ad pellenda mala, quae premunt, ad pro­hibenda pericula, quae impendent, aptissimum. In id nos, Venerabiles Fratres, incum­bere opus est, id maxima qua possumus contentione industriaque conari: eiusque rei caussa, quamquam aliis locis, ut sese dedit opportunitas, similia tradidimus, utile ta­men arbitramur esse in his Litteris magis enucleate officia describere catholicorum: quae officia, si accurate serventur, mirabiliter ad rerum communium salutem valent. Incidimus in vehementem eamque prope quotidianam de rebus maximis dimicationem: in qua difficillimum est non decipi aliquando, non errare, non animo multos succum­bere. Nostrum est, Venerabiles Fratres, admonere quemque, docere, adhortari con­venienter tempori, ut viam veritatis nemo deserat. Esse in usu vitae plura ac maiora catholicorum officia, quam eorum qui sint fidei catholicae aut perperam compotes, aut omnino expertes, dubitari non potest. Cum, parta iam hominum generi salute, Iesus Christus praedicare Evangelium Apo­stolos iussit omni creaturae, hoc pariter officium hominibus universis imposuit, ut per­discerent et crederent, quae docerentur: cui quidem officio sempiternae salutis omnino est adeptio coniuncta. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non cre­diderit, condemnabiturd Sed christianam fidem homo, ut debet, complexus, hoc ipso Ecclesiae ut ex ea natus subiicitur, eiusque fit societatis maximae sanctissimaeque par­ticeps, quam summa cum potestate regere, sub invisibili capite Christo lesu, romani Pontificis proprium est munus. — Nunc vero si civitatem, in qua editi susceptique in hanc lucem sumus, praecipue diligere tuerique iubemur lege naturae usque eo, ut civis bonus vel mortem pro patria oppetere non dubitet, officium est Christianorum Marc. XVI, 16.

Next

/
Oldalképek
Tartalom