A Győri Püspökség Körlevelei, 1890

Tartalomjegyzék

14 quae circa observantiam legis, de ieiunio quadragesimali latae, nec non dispensatio­nem sive relaxationem in eadem lege concedendam inde ab anno 1864. in Archi- Dioecesi hac vigent, nec bac vice quidquam alterare volui. Jam ad nos ipsos, quibus cura pastoralis animarum, Christi sanguine redem­ptarum demandata est, paululum convertamus. Nemo nostrum non videt, serpere ubique diffusum exitiale impietatis virus. Hinc corrumpuntur animi, hinc fidei lumen, exorta dubiorum caligine obumbratur, vel plane extinguitur, hinc omnis religionis sensus amittitur, suave iugum Christi excutitur, laxantur pravis cupiditatibus habenae mores­que omnigeno vitiorum coeno commaculantur. Quae haec videntibus nobis incumbit obligatio? Nostrum profecto est, ut dispensatores mysteriorum Dei constituti coelestia, quae concredita nobis sunt remedia, in animarum salutem fideliter adhibeamus; ut fidem illam, quae sola ducit ad vitam, in fidelibus nulla patiamur hac lacrymabili socordia tepescere, ut omnibus omnia facti, omnes Christo lucri faciamus, spiritu fer­ventes in viis Domini confirmemus, nutantes solidemus, errantes revocemus, comple­ctamur resipiscentes, contumacibus obsistamus in omni patientia et charitate, ut non desit unquam medela, quae sanet. Hac vice nihil prius habeo, quod Curatis aliisque Confesssariis commendem, quam fidelem, et assiduam Sacramenti Poenitentiae admi- nistrationem, cuius mirabiles effectus sequentibus verbis complexus est S. Augustinus: „Confessio est salus animarum, dissipatrix vitiorum, restauratrix virtutum, expugnatrix daemonum, quid plura ? Obstruit os inferni, aperit portas paradisi. “ Sane humani ge­neris hostis, cum fidem catholicam funditus evertere molitur, per ministros impietatis suae et satellites sacramentalem confessionem veluti christianae virtutis arcem totis viribus oppugnare ab olim conatus est, nec oppugnare desistit. Id confessariis omnibus vires et incitamentum addat ad Sacramentum hoc in omni patientia et doctrina di­spensandum et ad fideles ad illud alliciendos, ut ita magis semper ac magis confirme­tur, quod omnibus fere piis persuasum est, quidquid scilicet hoc tempore sanctitatis, pietatis, et religionis in Ecclesia, summo Dei beneficio, conservatum est, id magna ex parte confessioni tribuendum esse. Curatores itaque animarum, qui vere emendare mores suorum fidelium, animasque ad perfectionem dirigere cupiunt, nihil magis ac impensius commendare debent, quam frequentiam Confessionis. Hoc sacramento fide­les magis, magisque nedum a peccatis removentur, sed etiam miram vim accipiunt ad excolendas virtutes christianas. Negligentes autem in administratione Sacramentorum et nominatim Poenitentiae Curati maximam Christo Salvatori se irrogare iniuriam no­verint. Ad quid enim sanguinem suum in nostrae salutis pretium tam abunde effudit, nisi ut ex hac affluentia, unde Sacramenta virtutem sumpsere, ardens desiderium in­dicaret, quo omnes sanguinis sui participes fieri maxime peroptabat, ut optime prae­dixerat Isaias:l „Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.“ —Et rursus „Om­nes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite et come­dite, venite, emite absque argento, absque ulla commutatione vinum et lac. “ * — Con- fessarii curent ut omnia prudenter fiant et ex charitate : „Nam cliaritas cum te arguit, mitis est, cum tibi blanditur, simplex est, pie solet saevire, sine dolo mulcere, pati­enter novit irasci, humiliter indignari“ ait S. Bernardus.8 Datum Strigonii, die 29-a Januarii 1890. 1 Is. 12. 3. — a Is. 55. 1. — 8 Serm. 23. in Cantio.

Next

/
Oldalképek
Tartalom