A Győri Püspökség Körlevelei, 1890

Tartalomjegyzék

12 lius1 dixit, jeiimium suscipiendum esse propter sui canitiem : „Reverere ieiunii canitiem, nam ortum est cum homine, et cum creatione mundi.“ Scivit etiam Ecclesia Christum Dominum nec in carne se tentari, nec grande redemptionis opus aggredi voluisse, an­tequam jeiunio velut armis se communivisset. Nec ignoravit Ecclesia, Divinum Sal­vatorem Joannis Bapt. discipulis quaerentibus ah eo: quare discipuli tui non ieiunent, respondisse:2„Numquid possunt lilii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Ve­nient autem dies, cum auferetur ah eis sponsus: et tunc ieiunabunt. “ Prae oculis porro versabantur Ecclesiae saluberrimi fructus, qui in tot sanctis utriusque testamenti viris apparuerunt, qui oratione et ieiunio animas suas sanctificaverunt, ac pro Domino strenue et fortiter decertaverunt. Semper credidit Ecclesia non posse non placere Deo, et salutare esse fidelibus illud, quod sacrae Scripturae toties commendant, quod omni tempore Sancti frequentaverunt, quod Christus Dominus ipse exemplo suo sanxit. Ec­clesia, quae Christi his in terris vitam continuat, quomodo magistrum suum non imita­retur? atque cum sancta sit, suosque filios ad sanctitatem provehere ardentissime cu­piat, quomodo tam efficax sanctitatis subsidium non laudet, commendet, imo etiam non praecipiat? Ecclesia, inquam, quae gratias agit Deo, qui corporali ieiunio vitia comprimit, mentem elevat, virtutem largitur et praemia. Quae autem causae et quae motiva Ecclesiam induxerunt ad ferendum de ieiunio praeceptum, ab iisdem repetendum est, quod urgendo et manutenendo huic praecepto inhaereat, quamvis bene noverit, plurimos in hac imprimis temporum iniquitate reperiri, qui ieiunia et alia pietatis opera nou solum negligunt, sed etiam explodunt, imo audacia insolentissima confir­mant illud propheticum:3 „Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam.“ De quadragesimali jejunio plures dimisi pastorales litteras, in quibus fusiori calamo proposui, quaenam sint huius jejunii Symbola, nempe illud Moysis super monte Sinai, quo meruit Dei colloquium obtinere et tabulas legis accipere de manu Dei, item illud Eliae, quo ambulans per quadraginta dies sine cibo et potu a furore Je- sabel se eripuit; sed potissimum illud Christi Domini, qui quadraginta diebus et toti­dem noctibus ante tentationem diaboli jejunavit, praebens nobis exemplum, ut quem­admodum ipse fecit, pro modulo virium nos faciamus. Non reticui antiquitatem huius jejunii, quod ad aetatem Apostolorum referunt veteres scriptores, ac in specie S. Am­brosius et S. Hieronymus, asserentes ab ipsis Apostolis institutum, et praedicatum una cum evangelio fuisse. Quibus argumentis si utantur Curati, et verbi Dei praecones, non possunt non jejunio quadragesimali venerationem, conciliare, et auditores ad exac­tam eius observantiam excitare. Recensui etiam uberes jejunii quadragesimalis fructus, signanter, quod illud passiones enervet, unde vitia originem trahunt, quod tenebras fuget, mentem illustret et efficiat, ut aptiores reddamur attolli ad coelestes contemplandas veritates, et ad acquirendas virtutes necessarias, nec non coeli promerenda beneficia. S. Ambrosio dicente:4 „Scis quod caro concupiscat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: itaque cum haec sibi adversentur, subtrahamus carni voluptatem, et augeamus animi robur, et per jejunium collectis ad superandas concupiscentias viribus, coronis abstinentiae cingamur.“ His autem expositis observare non intermisi, non in sola ab­stinentia cibi summam Christiani jejunii stare, ut loquuitur S. Leo M., sed quaedam 1 Ilomil. 1. cap. 2. — 8 Matth. 9, 14 et 15. — * Jeremias 53. — 4 Hom. 1. de jej.

Next

/
Oldalképek
Tartalom