A Győri Püspökség Körlevelei, 1889
Tartalomjegyzék
186 Nr. 6957. Ex S. Congregatione indulgentiarum. Rescriptum quo conceditur Indulgentia trium annorum semel in die lucranda Christifidelibus recitantibus precem Angelici Doctoris s. Thomae Aquinatis. ORATIO ad vitam sapienter instituendam. Concede mihi misericors Deus, quae tibi sunt placita, ardenter concupiscere, prudenter investigare, veraciter agnoscere et perfecte adimplere ad laudem et gloriam nominis tui. Ordina, Deus meus, statum meum : et quod a me requiris ut faciam, tribue ut sciam ; et da exequi sicut oportet et expedit animae meae. Da mihi, Domine Deus meus, inter prospera et adversa non deficere, ut in illis non extollar et in istis non deprimar. De nullo gaudeam vel doleam nisi quod ducat ad te, vel abducat a te. Nulli placere appetam, vel displicere timeam nisi tibi. Vilescant mihi, Domine, omnia transitoria, et cara mihi sint omnia aeterna. Taedeat me gaudii quod est sine te, nec aliquid cupiam quod est extra te. Delectet me, Domine, labor, qui est pro te: et taediosa sit mihi omnis quies, quae est siné te. Da mihi, Deus meus, cor meum ad te dirigere, et in defectione mea cum emendationis proposito constanter dolere. Fac me, Domine Deus meus, obedientem sine contradictione, pauperem sine dejectione, castum sine corruptione, patientem sine murmuratione, humilem sine fictione, hilarem sine dissolutione, maturum sine gravedine, agilem sine levitate, timentem te sine desperatione, veracem sine duplicitate, operantem bona sine praesumptione, proximum corripere sine elatione, ipsum aedificare verbo et exemplo sine simulatione. Da mihi, Domine Deus, cor pervigil, quod nulla abducat a te curiosa cogitatio : da nobile, quod nulla deorsum trahat indigna affectio: da rectum, quod nulla deorsum obliquet sinistra intentio: da firmum, quod nulla frangat tribulatio; da liberum, quod nulla sibi vindicet violenta affectio. Largire mihi, Domine Deus meus, intellectum te cognoscentem, diligentiam te quaerentem, sapientiam te invenientem, conversationem tibi placentem, perseverantiam fidenter te expectantem. Da tuis poenis hic affligi per poenitentiam, tuis beneficiis in via uti per gratiam, tuis gaudiis in patria perfrui per gloriam : Qui vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Arnen. Ex Audientia Sanctissimi die 17. Januarii 1888. Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. benigne annuit pro gratia iuxta preces. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum ex Secretaria S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae die 17. Januarii 1888. Cajetanus Card. Aloisi Masella, Praefectus. Alexander, Episcopus Oensis, Secretarius. Strigonii, die 10a Decembris 1889.