A Győri Püspökség Körlevelei, 1889

Tartalomjegyzék

13 Anno Jubilaei Sacerdotalis Summi Pontificis, Ecclesiam catholicam feliciter multas licet inter curas, sollicitudines et anxietates gubernantis, Sanctissimo Domino Nostro nihil laetius, gratius, magisque exoptatum accidere potuit, quam intelligere, certumque de eo reddi, quod catholici Imperii Brasiliae in America quinquagenaria Sacerdotii Vicarii in terris Christi assertione in libertatem, seu manumissione iugo servitii mancipatorum celebraturos, rogandam insuper esse legem Imperii de aboli­tione servitutis etiam in Brasilia, in cuius regionibus in America hoc tempore solis adhucdum viguit servitus, quam obnoxiam dicunt, lege et consuetudine tolerata. Qua de re Benedictus XIV. in Apostolicis suis ddto 20. Decembris 1741. „Immensa pa­storum principis“ ad Antistites illarum regionum dimissis litteris, sic scribit: „Non sine gravissimo paterni animi nostri moerore accepimus, post tot inita ab iisdem praedecessoribus nostris, Romanis Pontificibus Apostolicae providentiae consilia, post editas Constitutiones opem, subsidium, ac praesidium infidelibus omni meliori modo praestandum esse, non iniurias, non flagella non vincula, non servitutem, non necem inferendam esse, sub gravissimis poenis et ecclesiasticis censuris praescribentes: ad­huc reperiri praesertim in istis Brasiliae regionibus, homines orthodoxae fidei culto­res, qui veluti charitatis in cordibus nostris per Spiritum Sanctum diffusae sensuum penitus obliti, miseros Indos, non solum fidei luce carentes, verum etiam sacro re­generationis lavacro ablutos, in montanis, asperrimisque earundem Brasiliae regionum desertis, inhabitantes, aut in servitutem redigere, aut veluti mancipia aliis vendere, aut eos bonis privare, eaque inhumanitate cum iisdem agere praesumant, ut ab am­plectenda Christi fide potissimum avertantur, et ad odio habendam maximopere ob- firmentur.“ Hic rerum status, fere immutabilis in Brasilia perduravit usque ad annum Jubilaei sacerdotalis Beatissimi Patris, quo in libertatem asserti sunt servi omnes. Mirari proinde non subit Summum Pontificem summopere desuper gratulatum, lae- tatumque fuisse. Haec sua sensa expressit in subnexa, ad Brasiliae Episcopos exarata Epistola, in qua simul proposuit, quidnam Christiana Religio, quidnam Ecclesia ca­tholica de servitute obnoxia docuerint doceantque, et quae ad illam mitigandam tollendamque acta sint per Romanos Pontifices. Denique qualia immineant societati humanae pericula in Africa a Muhametis asseclis, servitutis iugum populis ibidem habitantibus imponere gestientibus. Nr. 814. De servitute i nBrasilia sub­lata, in Africa adhuc vigente Encyclica Epistola. Strigonii, die 20-a Januarii, 1889.

Next

/
Oldalképek
Tartalom