A Győri Püspökség Körlevelei, 1887

Tartalomjegyzék

20 ad antra, cryptasque compulit, instituta sua religione populoque anglicano imposita, quae anglicana hodiernum usque diem audit. In omnes autem hanc religionem am­plecti nolentes, et catholicam tenentes inaudita crudelitate desaeviit. Praeter Sacerdo­tes et Religiosos innumeros, perempti sunt Dux Northumbriae, Armedeliae Comes, Ducis Norfolciae filius, aliique e nobilissimis familiis, octo Comites, decem Barones, viginti sex proceres, plus quam tercentiquinquaginta nobiles, centum decem foemi- nae, inter quas nobilissimae matronae. Ploremundus Raemundus persecutionibus illis coaevus, ait: „quod si quis omnia, quae in Anglia adversus catholicos crudeliter acta sunt, recensere velit, vix finem (tantam esse multitudinem) vix fidem (tantam esse atrocitatem) reperturum.“ Enumerat deinde Londinenses carceres, catholicis plenos, carnificinas, equuleos, catastas, instrumenta crudelitatis, immanitate barbara. Tota autem persecutionis causa erat, quod catholici in fide Christi essent constantes ac Romanum Pontificem Caput Ecclesiae in spiritualibus agnoscerent: uti ex eo etiam luculenter patuit, quod iis, qui carceribus conclusi, aut etiam ad mortem jam educti sunt, libertas fuerit promissa et incolumitas, si fidem catholicam ejurarent, et reipsa pluribus concessa, ubi atrocibus victi tormentis ab illa desciverunt. Patet e praemis­sis, quibus mediis, quam violentis omnemque libertatem e medio tollentibus, sic dicta reformatio sacrorum in Angliám introducta stabilitaque fuerit; patet porro catholicae religioni conscientiisque catholicorum vim ibidem illatam fuisse; patet denique plurimos illic catholicorum palmam Martyrii retulisse, quorum ut coronae augerentur, praeter tormenta et supplicia vulgaria cruciatus, qui adhibiti sunt ad eos torquendos effecerunt, solis tyrannorum temporibus usitati. Tunc in Anglia pas­sis Beatis Martyribus exhibitus a catholicis cultus confirmatur per subnexum S. R. C. Decretum. WESTMONASTERIEN. CONFIRMATIONIS CULTUS BEATORUM MARTYRUM JOANNIS CARDINALIS FISCHER, THOMAE MORE ET SOCIORUM in odium fidei ah anno 1535 ad 1583 in Anglia interemptorum. Anglia Sanctorum insula ac Deiparae Virginis dos olim appellata, quem­admodum a primis usque Ecclesiae saeculis plurimorum Martyrum Passionibus illu­strata fuerat, ita etiam, cum diro schismate a Romanae Sedis obedientia et commu­nione saeculo XVI avulsa est, eorum testimonio non caruit, qui pro huius Sedis di­gnitate et orthodoxae Fidei veritate vitas suas cum sanguine ponere non dubitarunt. (Gre- gorius XIII. Constit. Quoniam divinae bonitah. Kalen dis Maii 1579.) Huic praeclarissimae catervae nihil penitus deest quod eam tum compleat, tum ornet: non purpurae ro- manae maiestas, non venerabilis Episcoporum honor, non Cleri utriusque fortitudo, non sexus infirmioris inexpugnabilis firmitas. Hos inter eminet loannes Fischer Epi­scopus Roffensis, et S. R. E. Cardinalis, quem in suis Litteris Paulus III. appellat ' L. Synopsis sive Historia memorabilis pars. 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom