A Győri Püspökség Körlevelei, 1887

Tartalomjegyzék

18 fore a suis discipulis edixit:1 „Venient dies, quum auferetur ab eis sponsus et tunc jejunabunt.“ Ecclesia, quae Christi his in terris vitam continuat, quomodo magistrum suum imitandum non existimet? cumque ipsa sancta sit, nihilque antiquius habeat, quam ut fideles suos ad sanctitatem provehat, qui fieri posset, ut efficacissimum san­ctitatis subsidium, praeattactam videlicet disciplinam, non continuo commendet, ur­geat atque etiam praecipiat? „Jejuniorum enim utilitatem Novi Testamenti gratia non removit, et continentiam corpori atque animae semper profuturam pia observatione suscepit. Quia sicut permanet apud intelligentiam christianam: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, et cetera mandatorum, ita quod in iisdem V. T. libris de jejuniorum sanctificatione praeceptum est, nulla interpretatione vacuatur,“ verba sunt S. Leonis M.2 * Imminet tempus illius jejunii, quo nihil antiquius, nihil sanctius habet Ecclesia, nempe solemne illud et ante Pascha, — cui a dierum numero Quadra­gesimae nomen est — indictum, in Lege et Prophetis adumbratum, ab Apostolis traditum, a Sacris Canonibus ubique praescriptum et longo saeculorum usu celebratum. Ad exigentiam decreti SS. Concilii Tridentini8 sacra haec quadragesimalis observantia fidelibus ex ambone Dominica Quinquagesima annuncianda est additis motivis, quae ex his ipsis pastoralibus litteris, et salutaribus monitis, quae e prio­rum annorum similibus litteris ubertim desumi poterunt. Meminerimus denique om­nes, tunc nobis profutura suscepta jejunia, si ab animae periculis caveamus, si a peccati noxis abhorreamus, si in spiritu filiorum Dei iisdem sollicite intendamus. Hoc est, quod inquit S. Paulus.4 „Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si au­tem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.“ Strigonii, die 25-a Januarii, 1887. Joannes Cardinalis Simor m. p. Arohi-Episcopus. 1 Matth, 9. 15. 8 Serm. 4. de jejnn. dec. mens. 8 Sess. XXV. de dei. cib. et jejun. 4 Rom. 8. 13.

Next

/
Oldalképek
Tartalom