A Győri Püspökség Körlevelei, 1887

Tartalomjegyzék

9 DECRETUM Neapolitana Beatificationis et Canonizationis Yen. Servi Tei Fr. Aegidii Mariae a S. Iosepho, Laici professi Ordinis Minorum Excalceatorum strictioris ob­servantiae s. Petri de Alcantara Provinciae Lyciensis. Nr. 744. E Sacra Ri­tuum Congre­gatione. SUPER DUBIO An stante approbatione virtutum et duorum miraculorum, tuto procedi possit ad solemnem Ven. Servi Dei beatificationem ? Non aliqua mundana nobilitate excelluit Venerabilis Aegidius Maria Al- cantarensis familiae laicus, sed simplicitate morum, cordis munditia, sui abnegatione, orationis et poenitentiae spiritu, miti ac suavi caritate, qua proximos complexus est, ut eos Christo lucrifaceret. Nec in vita tantum, sed etiam post felicem obitum su­pernis donis et prodigiorum fulgore eum Dominus clarificavit, quibus merito de illo videtur impletum oraculum: nimis honorati sunt amici tui Deus. De venerabilis Servi Dei virtutibus actum est in Sacrorum Rituum Con­gregatione, easque heroicas extitisse decrevit sa. me. Summus Pontifex Pius IX sexto kalendas Martias an. MDCCCLXVIII. Binas autem propositas a morbis sanationes ad invocationem Yen. Servi Dei impetratas, Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. inter miracula accensuit decreto nuper lato, nono kalendas Martii vertentis anni MDCCCLXXXVI. Iam itaque ad publici cultus honores Yen. Dei famulo decernendos illud iuxta canonicas sanctiones reliquum erat, ut disquireretur: An stante virtutum et duo­rum miraculorum approbatione, tuto procedi possit ad ven. Servi beatificationem ? In ple­nario igitur Sacrae Congregationis Conventu coram Sanctissimo Domino Nostro Leone Papa XIII habito in Aedibus vaticanis, octavo kalendas Iunii currentis anni, reve­rendissimus Cardinalis Angelus Bianchi Causae relator enunciatum dubium propo­suit, cui omnes Rmi Cardinales et Patres Consultores affirmativum responsum de­derunt. Supremum vero iudicium Beatissimus Pater ferre protraxit, ad divinum lu­men in re tam gravi interim implorandum. Hac vero die Dominicae ultimae post Pentecosten, hoc anno Praesentationi semper Virginis Mariae sacra, post divini Sacrificii piissimam oblationem, in Vati­cani Palatii aula nobiliori, adstantibus reverendissimis Cardinalibus Dominico Bar­II.

Next

/
Oldalképek
Tartalom