A Győri Püspökség Körlevelei, 1885
Tartalomjegyzék
75 que scholae adolescentibus aperiantur acrioris ingenii diligentiaeque: qui emenso, ut assolet, italicarum, latinarum, graecarumque curriculo litterarum, possint sub idoneis magistris limatius quiddam in illo triplici genere perfectiusque contingere. Quod ut 4 ex sententia succedat, tibi mandamus ut viros idoneos deligas, quorum consilium atque opera, Nobis auctoribus, ad id quod propositum est adhibeatur. Auspicem divinorum munerum, benevolentiaeque Nostrae testem tibi, dilecte fili Noster, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XX. Maii Anno MDCCCLXXXV. Pontificatus Nostri Octavo. LEO PP XIII Strigonii, die 24-a Maii, 1885. * Huius ad universos Episcopos directi Decreti tenor est sequens: Perillustris ac Reverendissime Domine, uti Frater! Quamvis ecclesiasticos viros maxime deceat humanos honores non quaerere, sed de benefactis retributionem a Domino unice expectare, consuevere tamen Ecclesiae praesules titulis, dignitatibus, aliisque honoris signis eos decorare, qui, prae cae- r teris, de re christiana meruerunt: dum enim praestantiores honorantur, virtutem ac scientiam in magno pretio esse habendas ostenditur, et insimul desides ad currendam viam Domini excitantur. Ast non raro evenit, veluti nonnulli Episcopi conquesti sunt, ut dum sacerdotes, aetate ac omni virtutum genere venerandi, amant nesciri et pro nihilo reputari, iuniores et qui parum adhuc aut nihil in Ecclesiae bonum contulerunt dignitates appetant, insignia titulosque inhient. Et ubi nulla spes illis arrideat haec omnia apud suos obtinere, externos circumeunt Pastores, qui aliquando decepti eorum vota facile excipiunt. Quo saepissime accidit, ut miseri isti in propria dioecesi, inscio Ordinario, et omnibus admirantibus, vel irridentibus, se alienis vestibus indutos exhibeant, seque novis titulis praeditos iactent, et ita meliores despiciant. Porro eminentissimi Patres tridentini iuris interpretes ac vindices dum acerbe deplorant, quod sensus Christi de die in diem in quibusdam evanescat, confidunt Amplitudinem Tuam nil intentatum relicturam, ut omnes de clero Tibi concredito, d aemulentur charismata meliora, terrena despiciant, ament coelestia et nonnisi in cruce D. N. Iesu Christi glorientur. Ne vero in posterum et dignioribus iniuria fiat, et honores ecclesiastici vilescant, ipsi Em. Patres, Sanctissimi mandata exequentes, auctores tibi sunt, ut raro admodum et caute honoris titulos vel insignia clericis tuis impertias, sed probatissimis tantum et optime de Ecclesia meritis; clericis vero alienis nullum unquam conferas honoris signum vel titulum, inscio et invito ordinario, cuius potestati subduntur. Haec dum tibi nomine huius S. C. significo, impensum animi mei studium profiteor Amplitudini Tuae, cui fausta quaeque ac salutaria precor a Domino. Amplitudinis Tuae Romae, 16 septembris 1884. Uti fr. stud. fi C. SANTORI, Strigonii, die 21-a Maii, 1885. S. C. C. Secretarius. Nr. 2796. Decretum S. Congregationis Concilii de non conferendis titulis ecclesiasticis absque consensu proprii Ordinarii.