A Győri Püspökség Körlevelei, 1885
Tartalomjegyzék
27 Adhuc adnotari sequentia merentur: scripturae genus a communiter scribendi arte abludens, seu sic dicta scriptura secreta (chiffrata) nullitatis vitio afficit testamenta; prout in omni documento, ita etiam in tabulis ultimae voluntatis locus et tempus exarationis et authenticationis exponi debet; philyrae, si testamentum pluribus constet, filo connectantur oportet, cuius una pars testatoris altera pars alterutrius testis sigillo manuali cerae hispanicae impresso chartae adglutinanda est. Haec quidem minutiae esse videntur, sed cum lex illa praescribat, observari debent, secus litibus ansa praebetur et testamentum periculo invigorositatis exponitur. Possunt praeter testamenta scripto exarata, de quibus hucdum actum est, etiam viva voce mortis causa dispositiones eodem prorsus effectu, quem testamenta scripta habent, non tamen ultra tres menses valiturae coram quatuor testibus fieri, sed cum nil dubitem, quin DD. Curati, memores effati Salvatoris, Filium hominis hora, qua non putamus venturum,1) atque in tremendo illo momento, a quo tota nostra aeternitas dependet, graviora nobis incumbere officia, quam disponere de terrestri substantia, mature solliciti sint futuri, ne ipsos mors imparatos inveniat, neve necesse sit ipsis ad hunc legis favorem recurrere. Quae hucdam dicta sunt valent etiam de codicillis, qui eodem prorsus modo ac testamenta condi debent. Cum vero lex de condendis testamentis rogata in sensu §. 36. cum 1-a Julii 1876. vigorem nacta sit, et ab hoc termino testamenta non aliter quam juxta normas lege hac praescriptas condi queant, imo in sensu §. 37. etiam ante hunc terminum exaratae ultimae voluntatis tabulae, in quantum his normis conformes haud essent, valorem suum ultra 1-am Julii 1877. amplius haud retinent: monitos esse volo omnes et singulos DD. Curatos, qui pro piis finibus substantiam suam ope conditi nefors testamenti consecraverunt, ut documentum ultimam voluntatem suam continens bene scrutentur, num illud cum iis solemnitatibus conditum sit, quas lex haec praescribit, secus non testamentum fecisse, sed verba nullius valoris aut momenti chartae mandasse censendi. Sequuntur clausulae in superioribus memoratae, quibus DD. Curati in condendis testamentis accomode uti poterunt. I. Ha a végrendelkező a végrendeletet sajatkezüleg irta és aláírta. Alulírottak együtt egy időben jelenlevő és erre különösen felkért tanuk ezennel hitelesen bizonyítjuk, miszerint általunk személyesen ismert N. N. ur előttünk élőszóval magyar nyelven (németül, tótul) kijelentette, hogy ezen általa egész kiterjedésében sajátkezüleg irt és aláirt okiratban az ő végrendelete (fiókvégrendelete vagy halálesetre szóló ajándékozása) foglaltatik. Kelt . (két tanú.) ') Luc. 12. 40.