A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

18 ditio, quacum neo Ecclesiae nec civitatis potest tranquillitas consistere. Quum igitur pactis conventis inter sacram civilemque potestatem publice aliquid constitutum est, tunc profecto quod justitiae interest, interest idem rei publicae, concordiam manere integram, propterea, quod sicut alteri ab altera praestantur officia mutua, ita certus utilitatis fructus ultro citroque accipitur et redditur. In Gallia, ineunte hoc saeculo, posteaquam ingentes illi, qui paulo ante fuerant, motus civiles terroresque conquieverant, ipsi rerum publicarum rectores in­tellexere, haud posse melius fessam tot ruinis civitatem sublevari, quam si religio catholica restitueretur. Futuras utilitates opinione praecipiens Pius VII. Decessor No­ster, voluntati primi Consulis ultro obsecutus est, facilitate indulgentiaque usus tanta, quanta maxima per officium licuit. — Tunc de summis capitibus quum convenisset, fundamenta posita sunt, tutumque iter munitum restituendis ac sensim stabiliendis rebus religiosis opportunum. Et revera plura eo tempore ac posteriore aetate pru­denti judicio constituta sunt, quae ad incolumitatem et decus Ecclesiae pertinere videbantur. Permagnae exinde perceptae utilitates, tanto pluris aestimandae, quanto gravius in Gallia omnia sacra essent antea prostrata et afflicta. Publica dignitate religioni reddita, plane instituta christiana revixere: sed mirum, quanta ex hoc facto in prosperitatem civilem bona redierunt. Etenim ex turbulentissimis fluctibus vixdum emersa civitas, quum vehementer tranquillitatis disciplinaeque publicae firma fundamenta requireret, ea ipsa, quae requirebat, oblata sibi a religione catholica percommode sensit; ita ut appareat, illud de concordia ineunda consilium prudentis viri populoque bene consulentis fuisse. Quare, si ceterae rationes deessent, tamen omnino eadem causa, quae tunc ad pacificationem suscipiendam impulit, nunc deberet ad conservandam impellere. Nam inflammatis passim rerum novarum studiis, in tam incerta exspectatione futurorum, novas discordiarum causas inter utramque potestatem serere, interjectisquc impedimentis beneficam Ecclesiae prohibere aut remorari vir­tutem, inconsulta res esset et plena periculi. At vero hoc tempore hujus generis eminere pericula non sine sollicitudine et angore videmus: quaedam enim et acta sunt et aguntur cum Ecclesiae salute minime congruentia, posteaquam nonnulli infenso animo instituta catholica in su­spicionem invidiamque adducere, eaque civitati praedicare inimica vulgo consueve­runt. Neque minus sollicitos anxiosque habent Nos eorum consilia, qui, dissociandis Ecclesiae reique publicae rationibus, salubrem illam riteque initam cum Apostolica Sede concordiam serius ocius diremptam vellent. Nos quidem in hoc rerum statu nihil praetermisimus, quod tempora po­stulare viderentur. Legatum Nostrum Apostolicum, quoties oportere visum est, facere expostulationes jussimus: quas, qui rem publicam gerunt, prono se ad aequitatem animo accipere testati sunt. — Nos ipsi, quum lata lex est de collegiis sodalium re­ligiosorum tollendis, animi Nostri sensa litteris consignavimus ad dilectum Filium Nostrum S. E. E. Cardinalem Archiepiscopum Parisiensium datis. Simili modo, missis superiore anno mense Junio ad summum rei publicae Principem litteris, caetera illa deploravimus, quae saluti animorum nocent, et Ecclesiae rationes inco­lumes esse non sinunt. Id vero effecimus, tum quod sanctitate et magnitudine mu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom