A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

16 dubitaverunt. — Parens autem naturae Deus, a quo mercedem virtutum recteque factorum utique in terris accipiunt civitates, multa Gallis ad prosperitatem largitus •est, laudes bellicas, pacis artes, gloriam nominis, imperii auctoritatem. Quod si oblita quodammodo Gallia sui, munus a Deo demandatum aliquando defugiens, ma­luit infensos spiritus adversus Ecclesiam sumere, tamen summo Dei beneficio nec diu nec tota desipuit. Atque utinam funestos illos religioni ac civitati casus, quos ■proximiora aetati nostrae tempora pepererunt, sospes evasisset! Verum posteaquam mens hominum, novarum opinionum imbuta veneno, auctoritatem Ecclesiae passim coepit rejicere, infinita libertate ferox, cursus praeceps, quo proclive erat, factus est. Nam quum mortiferum doctrinarum virus in ipsos hominum mores influxisset, humana societas huc magnam partem sensim evasit, ut omnino desciscere a chri- stianis institutis velle videatur. Ad hanc perniciem per Gallias dilatandam non parum valuerunt superiore saeculo quidam insaniente sapientia philosophi, qui Christianae veritatis adorti sunt fundamenta convellere, eamque philosophandi rationem inierunt, quae excitata jam immodicae libertatis studia vehementius inflammaret. Proxima fuit eorum opera, quos rerum divinarum impotens odium nefariis inter se societati­bus conjunctos tenet, quotidieque facit opprimendi catholici nominis cupidiores: an vero majore, quam uspiam, in Gallia contentione, nemo quam Vos, Venerabiles Fratres, judicare melius potest. Quapropter paterna caritas, qua universas gentes prosequimur, sicut alias Nos impulit, ut nominatim Hiberniae, Hispaniae, Italiaeque populos, datis ad Epi­scopos litteris, convenienter temporibus ad officium cohortaremur, ita nunc ad Gal­liam suadet mentem cogitationemque convertere. — Ea enim molimenta, quae dixi­mus, non Ecclesiae solum nocent, sed ipsi quoque sunt perniciosa et funesta rei- publicae, propterea, quod fieri non potest, ut prosperitas civitati comitetur virtute religionis extincta. Et sane ubi vereri Deum homo desiit, maximum justitiae tol­litur fundamentum, sine qua bene geri rem publicam vel ipsi ethnicorum sapientes negabant posse: neque enim satis habitura dignitatis est auctoritas principum, neque satis virium leges. Plus apud unumquemque valebit utilitas, quam honestas; vacil­labit incolumitas jurium, malo custode officiorum poenarum metu; et qui imperant, facile in dominatum injustum, et qui parent, levi momento in seditionem et turbas delabentur. — Praeterea quia nihil est in rerum natura boni, quod non bonitati divinae acceptum referendum sit, omnis hominum societas, quae a disciplina et temperatione sui abesse Deum jubeat, quantum est in se, divinae beneficentiae ad­jumenta respuit, planeque est digna, cui coelestis tutela denegetur. Itaque quan­tumvis opibus firma et copiis locuples esse videatur, gerit tamen interitus sui in ipsis reipublicae visceribus inclusa semina, neque spem habere potest diuturnitatis. Scilicet gentibus christianis, non fere secus ac singulis hominibus, tam est inservire Dei consiliis salubre, quam deficere periculosum; eisque illud plerumque accidit, ut quibus temporibus fidelitatem suam erga Deum vel Ecclesiam studiosius retinent, in optimum statum naturali quodam itinere veniant; quibus deserunt, excidant. Has quidem vices in annalibus temporum intueri licet, earumque domestica et satis re­centia exempla suppeterent, si vacaret ea recordari, quae superior vidit aetas, quum

Next

/
Oldalképek
Tartalom