A Győri Püspökség Körlevelei, 1883
Tartalomjegyzék
24 9. Tandem si opus fuerit, praetereunda non erit investigatio per publicas ephemerides, datis directori omnibus necessariis personae indiciis, nisi ob speciales circumstantias saniori ac prudentiori consilio aliter censeatur. 10. Haec omnia pro opportunitate casuum s. haec Congregatio diligenter expendere solet, cumque de re gravissima agatur, cunctis aequa lance libratis, atque insuper auditis plurium theologorum et juris prudentum suffragiis, denique suum judicium pronuntiat: an de tali obitu satis constet et nihil obstet, quominus petenti transitus ad alias nuptias concedi possit. 11. Ex his omnibus ecclesiastici Praesides certam desumere possunt normam, quam in hujusmodi judiciis sequantur. Quod si non obstantibus regulis hucusque notatis res adhuc incerta et implexa illis videatur, ad S. Sedem recurrere debebunt, actis omnibus cum ipso recursu transmissis aut saltem diligenter expositis.“ Jaurini, die 24-a Februarii 1883. Nr. 731. Sedes Scholares de novo constituendae. Involuto triennio, ad quod Sedes scholares catholicae per totam Dioecesim ultimo cum initio anni 1880. constitutae sunt, hisce dispono, ut juxta praescripta exactissime observanda Normarum a Yen. Choro Episcoporum Hungáriáé anno 1876. stabilitarum et meae sub 18. Dec. a. 1876. Nr. 2800. editae instructionis, nova Sedium scholarium catholicarum electio et coordinatio per totam Dioecesim abs mora praesuscipiatur. Constituta plene Sede scholari, DD. Curati Catalogum commembrorum in duobus exemplaribus Officio VADiaconali submittant; DD. YADia- coni autem Catalogos e toto Districtu collectos in cumulo tam Ordinariatui, quam respectivo R. Scholarum Inspectori usque finem Martii proximi exhibebunt. Dispositio haec non extenditur ad LL. RR. Civitates Jaurinensem et Sopro- niensem, item ad oppidum Tata, quippe ubi negotia scholarum catholicarum a Corporatione vi propriorum Statutorum altiori loco confirmatorum instar legalis fidelium Repraesentationis constituta diriguntur. E contra executioni danda est dispositio haec etiam in iis parochiis, ubi nefors intermedio triennio ultimo sedis scholaris electio quacunque ex causa evenisset. Jaurini, die 24-a Februarii 1883. Nr. 732. Privilegiata altaria designandi facultas. Yigore Brevis Apostoliéi die 13. curr. mensis Februarii sub annulo Piscatoris editi, revocatis quoad omnes Ecclesias Dioecesis Jaurinensis privilegiatis altaribus, quae intuitu earum a me vel ab Ordinariis Praedecessoribus meis concessa erant, facultas mihi clementer ad septennium data est, semel in qualibet ex Paro- chialibus Dioecesis meae Ecclesiis, quae ob earum tum dignitatem, tum antiquitatem semper in honore habitae sunt ac speciali praerogativa pollent, unum duntaxat Altare, ad proximum a dato praelaudati Brevis Apostoliéi computandum septennium tantum, Privilegio Apostolico decoratum pro animabus Christifidelium a purgatorii poenis liberandis Auctoritate Apostolica delegata designandi. Quod cum ea inviatione ad DD. Curatorum notitiam hisce perfero, ut iiT