A Győri Püspökség Körlevelei, 1883

Tartalomjegyzék

1 ILTr. X. Venerabiles Fratres ae Filii in Christo Dilectissimi! Anno, quem Deo propitio in nomine Domini nostri Jesu Christi hodie in­choamus, patria nostra solemnis elevationis venerandi corporis S. Stephani Regis octavo-secularem recolit memoriam. Anno quippe millesimo octuagesimo tertio, ab obitu Sancti Regis Stephani quadragesimo quinto, S. Ladislaus rex, Spiritus Paracliti perlustratione tactus, comi­tantibus eum Episcopis et Proceribus Regni, Albam Regiam venit ad sepulchrum S. Stephani Regis et triduanis precibus et jejuniis Deum exoravit, ut quod com­muni catholicorum utilitati videretur fore proficuum, per manifestationem signorum indicaretur. Hoc, dimisso e carcere Salamoné, iterato factum est, et completo tertii diei vespertino officio ad sepulchrum s. Regis, sequebantur miracula et pro­digia plurima; sequenti autem die, vigesima Augusti, sacrum Corpus maxima sole- mnitate elevatum est.1) Ab hac die Stephano publicus Sancti honor et cultus fuit tri butus,a) diesque haec annua devotione celebrabatur,3) et ad nostram usque aeta­tem in tota Hungária solemniter recolitur. Singulari Dei beneficio fuit S. Stephanus genti nostrae datus, ut fieret Mo­narchiae Hungaricae Stator sapientissimus, idem haud absimiliter Columna sacrae fidei et Apostolus nationis. Isto Rege sceptra tenente, Christi religione pro funda­mento posita, bella non jam arbitratu et luctandi libidine, sed juste geri, foedera cum exteris iniri, culturae tum graecae tum latinae viae aperiri, res administratio- nis politicae, militaris ac judiciariae determinari. Dioeceses, inter has etiam Jauri- nensis, templa, scholae, monasteria erecta, pacis studia exculta, omnisque haec plan­tatio ceu sacra quaedam haereditas Beatissimae Virginis, electae Patronae ac Ma­gnae Dominae nostrae patrocinio commendata. Dignum profecto et justum est, Dilectissimi, ut Deo pro ineffabili hoc bene­ficio gratias agamus, et isto imprimis anno post octo secula glorificationem tanti Principis in memoriam revocemus, socia denique exultatione convenientique modo concelebremus. Modo, inquam, qui Illo nobisque dignus fuerit. Considerantes inten­tiones ac studia Sancti Regis, expendentes porro curas, sollicitudines, fatigia ac la­bores pro religione et patria exantlatos, admirantes profusam liberalitatem, huma­nitatem in domesticos ac extraneos, sacras eleemosynas, intemeratam in Deum fidem, intimam in Beatam Mariam Virginem venerationem, haec inquam mente revolven­1 __ Nr. L

Next

/
Oldalképek
Tartalom