A Győri Püspökség Körlevelei, 1883
Tartalomjegyzék
21 3>Tr. ZT7". Congregatio ßomana S. Officii seu universalis Inquisitionis instructionem uberiorem nuper edidit de probationibus conquirendis et admittendis pro judiciali declaratione mortis conjugis alicujus absentis ad effectum ineundi ab altero conjuge novi matrimonii. Placuit hanc Summi orthodoxae fidei Tribunalis instructionem pro ampliori Yen. Cleri mei eruditione, ejusdemque in occursuris nefors casibus directione in subnexo per extensum communicare. „Matrimonii vinculo duos tantummodo, Christo ita docente, copulari et conjungi posse, alterutro vero conjuge vita functo, secundas imo et ulteriores nuptias licitas esse, dogmatica Ecclesiae catholicae doctrina est. Yerum ad secundas et ulteriores nuptias quod attinet, cum de re agatur, quae difficultatibus ac fraudibus haud raro est obnoxia, hinc S. Sedes sedulo curavit modo Constitutionibus generalibus, saepius autem responsis in casibus particularibus datis, ut libertas novas nuptias ineundi ita cuique salva esset, ut praedicta matrimonii unitas in discrimen non adduceretur. Inde Constituta s. Canonum, quibus, ut quis possit licite ad alia vota transire, exigitur, quod de morte conjugis certo constet, uti cap. Dominus, de secundis nuptiis; vel quod de ipsa morte recipiatur certum nuntium, uti in cap. In praesentia, de sponsalibus et matrimoniis. Inde etiam ea, quae explanatius traduntur in Instructione „Cum alias“ 21. Augusti 1670. a Clemente X. sancita et in Pullario Komano inserta, super examine testium pro matrimoniis contrahendis in Curia Eminentissimi Yicarii Urbis et eaeterorum Ordinariorum. Maxime vero, quae propius ad rem facientia ibi habentur n. 11. et 12. Et haec quidem abunde sufficerent, si in ejusmodi causis peragendis omnimoda et absoluta certitudo de alterius conjugis obitu haberi semper posset; sed cum id non sinant casuum propemodum infinitae vices, (quod sapienter animadversum est in laudata Instructione his verbis : Si tamen hujusmodi testimonia haberi non possunt, s. Congreg. non intendit excludere alias probationes, quae de jure communi possunt admitti, dummodo legitimae sint et sufficientes) sequitur, quod stantibus licet principiis generalibus praestitutis, haud raro casus eveniant, in quibus ecclesiasticorum praesidum judicia haerere solent in vera justaque probatione dignoscenda ac statuenda; imo pro summa illa facilitate, quae aetate nostra facta est, remotissimas quasque regiones adeundi, in omnes fere orbis partes homines diva- gentur, ejusmodi casuum multitudo adeo succrevit, ut frequentissimi hac de re ad Supremam hanc Congregationem habeantur recursus, non sine porro partium in6 Nr. 730. Instructio Congregationis S. Inquisitionis de probando obitu conjugis.