A Győri Püspökség Körlevelei, 1882

Tartalomjegyzék

3. In restantiis, et quidem : a) antiquioribus b) de anno 1881. Translatum 63491 fl. 691/2 xr. 374 fl. 40 xr. 545 fl. 70 xr. Summa 64411 fl. 79 */2 xr. i. e. sexaginta quatuor millia quadringenti et undecim fl., 79f/2 xr. Jaurini, die 24-a Aprilis 1882. Vacans beneficium parochiale in Dör hisce concursui publico usque finem proximi mensis Maii duraturo expono, competituros requisitam adprobationem habentes eo inviando, ut recursus suos Nobili Compossessoratui Dörensi ceu Patrono inscri­bendos eousque mihi exhibeant. Jaurini, die 24-a Aprilis 1882. In nexu Rescripti Exc. R. H. Cultus ac pubi. Institutionis Ministerii ddo. 5. Aprilis a. c. Nr. 30934. exarati 1)1). V.-A.-Diaconos hisce provoco, ut mihi in elencho indicare velint eos Districtus sui ludirectores, qui annuam e fundo sive Reli­gionis sive Studiorum sibi addictam habent competentiam et quidem immediate apud quodpiam R. H. Contributionale Officium levandam. In hoc elencho exponenda sunt: nomina ludirectorum, statio eorum adplicationis, quantum annue percipiant e fundo Religionis, quantum item e fundo Studiorum, denique Officium contributionale, per quod ista competentia exsolvitur. Elenchus iste, respective relatio de eo, quod tales ludirectores in Districtu non exsistant, usque diem 20-am Maji a. c. horsum exhi­beatur. Ludirectores, qui competentias sibi e praedictis Fundis addictas apud Offi­cium Dioecesanum levant, indicare opus non est, quum isti hic utique consignati habeantur. Porro eidem Rescripto Ministeriali conformiter eo inviantur DD. Y.-A.- Diaconi, ut in posterum absque mora horsum significare velint diem, qua statio ali­qua ludirectoralis, cui stabilis competentia ex alterutro praefatorum Fundorum ad­nexa est, in vacantiam venit sive per obitum, sive per translationem vel resigna- tionem prioris ludirectoris nominetenus indicandi, et hoc quidem etiam relate ad eos, qui dictas competentias apud Officium Dioecesanum levandas habent. Jaurini, die 24-a Aprilis 1882. Siquidem lex a. 1868. de institutione populari lata §. 133. et Normae de sedibus scholaribus catholicis a. 1876. publicatae §. 21. statuant ordinarios scholarum elementarium docentes documento habilitatis pro munere docendi debere esse pro­visos, resp. ad vacantes stationes ludirectorales individua solummodo habilitatione pollentia posse a sedibus scholaribus eligi • et nihilominus evenissent casus, ubi se­des scholares, missis concurrentibus habilitatis, talem in ludirectorem actu elegerunt, qui habilitationem nondum promeruerunt: quum talis electio et citatis legitimis or­9 Nr. 1202. Concursus pro beneficio parochiali in Dör. Nr. 1203. Ludirectores e fuudis Reli­gionis vel Stu­diorum subsi­dium habentes insinuandi. Nr. 1204. Docentes habilitati so­lum in ludi­rectores eli­gendi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom