A Győri Püspökség Körlevelei, 1882

Tartalomjegyzék

9 Michael Vályi, emeritus parochus Kecskédensis, Praefectus et Spiritualis Orphanotrophii Yossiani Sopronii, Monialium Ord. S. Ursulae Conventus Soproni- ensis Confessarius ordinarius ac Poenitentiarius Districtualis, diuturna infirmitate confectus ac Sacramentis moribundorum recreatus pie, ut vixit, in Domino obdor­mivit die 19-a elapsi mensis Januarii anno aetatis 69-o, sacerdotii vero 40-o. Fuit Sacerdos ob infucatam pietatem, exemplarem vitae probitatem ac singularem mode­stiam omnibus charus ac merito peculiariter aestimatus, qui indefessum suum in munere tam Curati quam Confessarii studium pro lucro animarum operandi etiam in statu quietis, in quem ob debilitatam valetudinem recesserat, semper, quoadus­que vires permiserant, zelose contestatus est. Suffragia nostra ad aram cooperentur spectatis ejus, quibus in vita mortali excelluit, virtutibus, ut Dominus Deus servum suum fidelem aeternae vitae corona praemiare dignetur. Jaurini, die 27-a Februarii 1882. Placuit'porro Domino vitae et mortis paucis ante diebus etiam Nestorem Dioecesis hujus in aeternitatem evocare. Die quippe 17-a curr. mensis Februarii pla­cide in Domino obdormivit exhaustis longaeva aetate viribus Paulus Szalay, C. E. J. Canonicus honorarius, S. Sedis Consistorialis Assessor, Districtus Széplakensis V.- A.-Diaconus et Parochus Fertő-Sz.-Miklósensis emeritus, Sacerdos jubilaris, anno aetatis 88-o, sacerdotii vero 65-o. Decem annis in qualitate cooperatoris exactis, parochiam Fertő-Sz.-Miklósensem per 48 annos rexit, ac 30 annis fuit Districtus Széplakensis Vice-Archi-Diaconus, in recognitionem meritorum inde ab anno 1866. honore Canonici C. E. J. distinctus. Officiis sibi incumbentibus solerter semper, donec vires permiserant, ac cum dexteritate expletis, ab anno 1875. bene merita quiete fruebatur. Oremus Deum, debita ad aram suffragia persolvendo, ut cui in hac vita longitudinem dierum raram concesserat, eidem aeternae quoque vitae praemia sem­piterna largiri dignetur. Jaurini, die 27-a Februarii 1882. Cum his Circularibus pro singulis parochiis dimitto Litteras meas Pastora­les ad fidelem populum destinatas, ac proxima a perceptis his Dominica ex ambone praelegendas. Superabundantia exemplaria adnectuntur eum in finem, ut illa DD. Curati, quemadmodum alias etiam disposui, ad fidelium suorum manus derivare possint. Jaurini, die 27-a Februarii 1882. Nr. 801. Obitus Michaelis Vályi, em. parochi Kecskédensis. Nr. 802. Obitus Pauli Szalay, Canonici Honorarii. Nr. 803. Litterae Pastorales dimittuntur. 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom