A Győri Püspökség Körlevelei, 1880

Tartalomjegyzék

Josephus Braun, parochus Almásensis, die 18-a curr. mensis, diuturna infirmi­tate confectus, postquam Sacramenta moribundorum pie suscepisset, in Domino ob­dormivit anno aetatis suae 39-o, sacerdotii vero 16-o. Dum animam fratris prae­matura morte erepti solitis piis suffragiis commendo, una pro complendo rursum, quod tenuit, beneficio parochiali in Almás, alias Patronatui Praepositurae Claustro- neoburgensis in Austria obnoxio, concursum usque diem 15-am affuturi mensis De­cembris duraturum hisce publico, competituros legitima habilitate pollentes inviando, ut recursus suos praetitulato Patrono inscribendos eousque mihi exhibeant. Jaurini, die 22-a Novembris 1880. Quolibet ferme anno evenit in ampla hac Dioecesi felix ac solatiis abun­dans casus, quod unus alterve Sacerdos Dioecesanus jubilaeum sacerdotii sui cele­brare possit, Deo omnium gratiarum auctori ac donorum largitori justas pro tanto beneficio solenniter persolvendo grates. In usum itaque eorum, quibus Dominus Deus hanc praegrandem item ac raram concedere dignatur gratiam, placuit in subsequis communicare formulam benedictionis occasione Secunditiarum solennium tum Clero, tum populo fideli impertiri solitae. Super Clerum. Domine Jesu Christe, Sanctificator animarum ! respice de sede gloriae tuae super hos doctrinae coelestis praecones, altaris ministros, et dispensatores mysteriorum divinorum, quibus ego humilis servus tuus, et consacerdos hicce flectentium, nomine tuo benedictionem impertiendam habeo, ut benigne exaudias vota horum et suspiria mea, dum elevatis ad te manibus e teneritudine fraterni cordis enuntio : Ignem sui amoris accendat et conservet Dominus in corde vestro, ut nonnisi Jesum, et hunc Crucifixum praedicetis, ut quod ore annuntiaveritis, opere complere valeatis. Memor sit Dominus omnis sacrificii vestri, fiatque illud acceptabile apud Patrem Omnipo­tentem. Effundat abundantiam gratiarum coelestium super actionibus vestris, dum sanctissima Sacramenta contuleritis, per quae omnis justitia adquiritur et adaugetur. Tribuat vobis in prosperis humilitatem, in adversis patientiam et animi fortitudi­nem, ac longitudinem dierum, ut in ecclesia Dei bonam militiam militare, et eos, qui foris sunt, ad unitatem fidei adducere valeatis. Ad haec omnia, de manibus Patris coelestis obtinenda, Benedictio Dei Omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti descendat super vos et maneat semper. Arnen. Obitus Jo- sephi Braun et concursus pro beneficio parochiali ia Almás. Nr. 2863. Nr. 2864. Formula bene­dictionis in Secunditiis impertiendae. 20 , 2nTx. ^Tsrx.

Next

/
Oldalképek
Tartalom