A Győri Püspökség Körlevelei, 1880
Tartalomjegyzék
31 Protestantium de divortiis et repudiis anathemate perculerit;51) quod usitatam grae- cis diremptionem matrimoniorum multis modis damnaverit; 52) quod irritas esse nuptias decrevit ea conditione initas, ut aliquando dissolvantur; 53) quod demum vel a prima aetate leges imperatorias repudiarit, quae divortiis et repudiis perniciose favissent. 54) — Pontifices vero Maximi quoties restiterunt principibus poten- tissimis, divortia a se facta, ut rata Ecclesiae essent, minaciter petentibus, toties existimandi sunt non modo pro incolumitate religionis, sed etiam pro humanitatis gentium propugnavisse. Quam ad rem omnis admirabitur posteritas invicti animi documenta a Nicolao I. edita adversus Lotharium ; ab Urbano II. et Paschali II. adversus Philippum I. regem Galliarum; a Caelestino III. et Innocentio III. adversus Philippum II. principem Galliarum ; a Clemente VII. et Paulo III. adversus Hen- ricum VIII.; denique a Pio VII. sanctissimo fortissimoque Pontifice adversus Napóleonéin I., secundis rebus et magnitudine imperii exultantem. Quae cum ita sint, omnes gubernatores administratoresque rerum publicarum, si rationem sequi, si sapientiam, si ipsam populorum utilitatem voluissent, malle debuerant sacras de matrimonio leges intactas manere, oblatumque Ecclesiae adjumentum in tutelam morum prosperitatem que familiarum adhibere, quam ipsam vocare Ecclesiam in suspicionem inimicitiae, et in falsam atque iniquam violati juris civilis insimulationem. Eoque magis , quod Ecclesia catholica, ut in re nulla potest ab religione officii et defensione juris sui declinare, ita maxime solet esse ad benignitatem indulgentiamque proclivis in rebus omnibus, quae cum incolumitate jurium et sanctitate officiorum suorum possunt una consistere. Quam ob rem nihil unquam de matrimoniis statuit , quin respectum habuerit ad statum communitatis, ad conditiones populorum; nec semel suarum ipsa legum praescripta, quoad potuit, mitigavit, quando ut mitigaret, causae justae et graves impulerunt. — Item non ipsa ignorat neque diffitetur, sacramentum matrimonii, cum ad conservationem quoque et incrementum societatis humanae dirigatur, cognationem et necessitudinem habere cum rebus ipsis humanis, quae matrimonium quidem consequuntur, sed in genere civili versantur: de quibus rebus jure decernunt et cognoscunt, qui rei publicae praesunt. Nemo autem dubitat, quin Ecclesiae conditor Jesus Christus potestatem sacram voluerit esse a civili distinctam, et ad suas utramque res agendas liberam atque expeditam; hoc tamen adiuncto, quod utrique expedit, et quod interest omnium hominum, ut coniunctio inter eas et concordia intercederet, in iisque rebus, quae sint, diversa licet ratione, communis juris et judicii, altera, cui sunt humana tradita, opportune et congruenter ab altera penderet, cui sunt coelestia concredita. Hujusmodi autem compositione, ac fere harmonia, non solum utriusque potestatis optima ratio continetur, sed etiam opportunissimus atque efficacissimus modus juvandi hominum genus in eo, quod pertinet ad actionem vitae et ad spem salutis sempiternae. Etenim sicut hominum intelligentia, quemadmodum in superioribus Encyclicis Lital) Trid. sess. XXIV., can. 5. et 7. — v-) Concil. Florent., et Instr. Eug. IV. ad Armenos. — Bened. XIV., Coust. Etsi pastoralis, 6. Maji 1742. — 53) Cap. 7. de condit, appos. — 54) Hieron., epist. 79. ad Ocean. — Ambros., lib. VIII. in cap. 16. Lucae, n. 5. — August., de nuptiis cap. 10. 5*