A Győri Püspökség Körlevelei, 1880

Tartalomjegyzék

v^· 17 Cum praesentibus Circularibus dimittuntur litterae meae pastorales ad popu­lum fidelem, quas DD. animarum curatores proxima, ac eae ad eos pervenerint, Domi­nica, sicut singulis annis factum, ex ambone omnino perlegant. Siquidem autem sciam, populum audita domi etiam libenter lectitare, singulis exemplaribus officiosis aliquot alia pro distributione adiici curavi. Jaurini, die 2. Februarii 1880. Notum esse volo V. Clero Dioecesis meae, symbolas pro Beatissimo Patre tum a Clero tum a fideli populo anno proxime elapso usque 15. Nov. oblatas, via Exc. Nuntiaturae Yindobonensis Suae Sanctitati traditas esse. Sua Sanctitas pro hac filialis nostrae pietatis manifestatione omnibus gratias agit, suamque paternam bene­dictionem impertitur. Jaurini, die 2. Februarii 1880. Lex publica Regni de promovendo linguae hungaricae in scholis elemen- taribus studio ea, qua par est, solertia effectui mancipatur. Difficultates, quae in non­nullis scholis labii germanici vel croatici observatae sunt, sensim minuuntur et, ut sperare licet, paulatim cessabunt. Quod DD. animarum curatores rogatos volo est, ut negotium totum sagaciter considerent et reflexiones suas pro futuro usu in proxima Corona Districtus sui conferant et mihi manifestent. Facto rei periculo post primum annum adparebit, quid nobis ultro agendum sit. In negotio enim tali nihil temere est praesuscipiendum, sed nec trepide a facie difficultatum recedendum. Tacite con­siderent porro DD. Parochi, utrum ludirectores ea, qua se pollere credebant, sint or­nati linguae hungaricae peritia, tanta nimirum, quanta necessaria est, ut dispositioni citatae legis satisfacere valeant. His animi addendi, caeteri ad labores incitandi. Denique ipsi prolium parentes, etsi suae linguae studiosi, in charitate edocendi sunt, hic nihil adimi prolibus, sed addi potius, ut perfectiores et beatiores patriae cives evadant. Jaurini, die 2. Februarii 1880. Munus V.-A.-Diaconi Districtus Kis-Boldogasszony ensis A. R. D. Francisco Domnanovich, parocho Ottovaensi ac Inspectori scholarum labii croatici A.-Diaconatus Soproniensis, illud vero Districtus Szent-Mártonensis D. Michaeli Wohlfarth, parocho Csávaensi per me novissime collatum esse, hisce ad publicam perfero notitiam. Jaurini, die 2. Februarii 1880. Nr. 546. Litterae Pastorales Praesulis dimittuntur. Nr. 547. De symbolis Beatissimo Patri oblati». Nr. 548. Institutio linguae hungaricae in scholis solerter promovenda. Nr. 549. Mutationes in Clero. 3 ttt

Next

/
Oldalképek
Tartalom