A Győri Püspökség Körlevelei, 1879

Tartalomjegyzék

22 tium, ad confessionem apud ipsum peragendam accedentes animo praesens Jubileum consequendi, et reliqua opera ad illud lucrandum necessaria adimplendi, hac vice et in foro conscientiae dumtaxat, ab excommunicationis, et aliis Ecclesiasticis sen­tentiis et censuris, a jure vel ab homine quavis de causa latis seu inflictis, etiam Ordinariis locorum et Nobis seu Sedi Apostolicae, etiam in casibus cuicumque ac Summo Pontifici et Sedi Apostolicae speciali licet modo reservatis, et qui alias in concessione quantumvis ampla non intelligerentur concessi, nec non ab omnibus pec­catis et excessibus quantumeumque gravibus et enormibus, etiam iisdem Ordinariis ac Nobis et Sedi Apostolicae, ut praefertur, reservatis, injuncta ipsis poeniten­tia salutari aliisque de jure injungendis, et, si de haeresi agatur, abiuratis prius et retractatis erroribus, prout de jure, absolvere; nec non vota quaecumque etiam jurata ac Sedi Apostolicae reservata (castitatis, religionis, et obligationis, quae a tertio ac­ceptata fuerint, seu in quibus agatur dc praejudicio tertii semper exceptis, nec non poena­libus, quae praeservativa a peccato nuncupantur, nisi commutatio futura judicetur ejus­modi, ut non minus a peccato committendo refrenet, quam prior voti materia) in alia pia et salutaria opera commutare, et cum poenitentibus hujusmodi in sacris or­dinibus constitutis, etiam regularibus, super occulta irregularitate ad exer­citium eorumdem ordinum, et ad superiorum assecutionem, ob censurarum violationem dumtaxat contracta, dispensare possit et valeat. Non intendibus autem per praesentes super alia 'quavis irregularitate sive ex delicto sive ex defectu, vel publica vel occulta aut nota, aliave incapacitate aut inhabilitate quoquomodo contracta dispensare vel aliquam facultatem tribuere su­per praemissis dispensandi seu habilitandi, et in pristinum statum restituendi etiam in foro conscientiae: neque etiam derogare Constitutioni cum appositis declarationi­bus editae a fel. rec. Benedicto XIV. Praedecessore Nostro, quae incipit Sacramen­tum Poenitentiae; 3) neque demum easdem praesentes iis, qui a Nobis et Apostolica Sede, vel ab aliquo Praelato, seu Judice ecclesiastico nominatim excommunicati, suspensi, interdicti, seu alias in sententias et censuras incidisse declarati, vel pu­blice denunciati fuerint, nisi intra praedictum tempus satisfecerint, et cum parti­bus , ubi opus fuerit, concordaverint, ullo modo suffragari posse aut debere. Quod si intra praefinitum terminum, judicio Confessarii, satisfacere non potuerint, absolvi posse concedimus in foro conscientiae ad effectum dumtaxat assequendi indulgen­tias Jubilaei, injuncta obligatione satisfaciendi statim ac poterunt. Quapropter in virtute sanctae obedientiae tenore praesentium districte prae­cipimus, atque mandamus omnibus, et quibuscumque Ordinariis locorum ubicumque existentibus, eorumque Vicariis et Officialibus, vel ipsis deficientibus, illis, qui curam animarum exercent, ut cum praesentium Litterarum transumpta, aut exempla etiam impressa acceperint, illa, per suas Ecclesias ac Dioeceses, Pro­vincias, Civitates, Oppida, Terras, et loca publicent, vel publicari faciant, populis­que etiam Verbi Dei praedicatione, quoad fieri possit, rite praeparatis, Ecclesiam seu Ecclesias visitandas ut supra designent. 3) Innovantur poenae adversus sollicitantes ad turpia. Porro agitur de calumniosa denunciatione factae sollicitatio­nis, item de absolutione complicis in turpi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom