A Győri Püspökség Körlevelei, 1879

Tartalomjegyzék

19 3^Tr. IT7". Venerabiles Fratres ac Filii in Christo Dilectissimi! Solemne erat Summis Ecclesiae Pastoribus, Romanis Pontificibus, mox ac infinita Dei benignitate in supremo dignitatis Apostolicae gradu collocati sunt, uni­versum ovile Domini, Pastores juxta et oves , omnes totius orbis Catholici fideles ad publicas pro felici regimine preces, concessis etiam ad instar Jubilaei indul­gentiis adhortari. Probe namque noverant, maenam esse vim concordis et perseverantis ora­tionis, praesertim cum ii, qui caeteris praesunt, igne perfectae charitatis succensi apud Deum pro populo intercedunt: ii autem, qui Superioribus parent, unanimes in spiritu humilitatis et in animo contrito, pro suo Duce et Rectore Deum deprecan­tur. Nihil est, quod hi, si convertantur ad Deum in corde perfecto et prosternant preces suas in conspectu ejuSj communibus votis tandem non obtineant. Sic Beatum Petrum, Christi in terris Vicarium, oratio, quae ab Ecclesia sine intermissione pro eo fiebat, eripuit de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Judaeorum. Christus Dominus, dum cum hominibus conversaretur, Apostolis suis dixit, quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Tanta est nimirum vis concordis et perseverantis orationis. Plujus inquam concordis supplicationis beneficio potiri cu­pientes, Summi Pontifices in aditu regiminis sui indulgentias concedere soliti sunt, ut dum ipsi thesaurum Ecclesiae reserando erga fideles suam charitatem manifestam reddunt, hi vicissim suum in eos amorem in precibus ad Deum fusis contestentur. Horum exemplum secutus est Beatissimus Pater Leo Papa XIII., dum die 15. curr. mensis Februarii, litteris Apostolicis sub annulo piscatoris expeditis, Uni­versale Jubilaeum, ad implorandum in adversitatibus nostris divinum auxilium, indixit. Quarum quidem litterarum Apostolicarum tenor est sequens: Nr. 614. Indulgentiae Jubilaei. LEO UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDI­CTIONEM. Pontifices Maximi Praedecessores Nostri ex veteri Romanae Ecclesiae insti­tuto, ab ipso susceptae Apostolicae servitutis initio, caelestium munerum thesauros universis fidelibus paterna liberalitate aperire et communes in Ecclesia preces indi­cere consueverunt, ut ipsis spiritualis et salutaris lucri opportunitatem praeberent, at­5

Next

/
Oldalképek
Tartalom