A Győri Püspökség Körlevelei, 1878
Tartalomjegyzék
De abusibus. In aliquibus, etsi paucissimis, Dioecesis Jaurinensis parochiis invaluerunt quaedam consuetudines minus laudabiles, quas utique non moderni DD. Curati introduxerunt, verum olim introductas et frequentatas in Responsis, ad puncta Visitationis Generalis datis, ceu actu vigentes consignarunt. Ex his aliquas V. Clero Curato ideo notas facio, ut eas omnino eliminent. 1. Stolam pro collatione Baptismi desumere jam pridem prohibuerunt Intimata (29. Mart. 1785. Nr. 8280;— 7. Sept. 1792. Nr. 19786.). Si tamen aliquod modestum donum oblatum fuerit, acceptari poterit. Hoc ipsum dicendum est etiam de Coledali stola, pro benedictione domorum in festo trium Regum ibi ubi prae- suscipi solita (26. Jan. 1797. Nr. 1892.). 2. Pro baptismate prolis illegitimae alicubi duppla, imo tripla stola fuit desumta eo, quod mater post partum juxta leges Ecclesiae alioquin non introducenda, stolam introductionalem non sit depensura. Ingeniosa haec taxatio confestim proscribenda. 3. Usu venit etiam, ut pro collatione trium, alicubi plane duodecim, baptismatum primorum e neobenedicto in Sabbatho Sancto fonte administratorum, specialis taxa exigatur, acsi neobenedicta aqua plus virtutis haberet, aut antiquata vim amitteret! Superstitiosa haec agendi ratio abs mora cesset. 4. Pro schedis occasione Confirmationis confirmando dari solitis nulla taxa exigatur. 5. Pro SS. Viatico et Extrema Unctione nec specialis taxa de vice in vicem, nec generalis, e. g. pro uno anno una urna vini, a communitate exigatur. Pertinet enim ad functiones parochiales. 6. Pro processione Theophorica nec in ipso festo, nec sub octava ulla re- muneratio specialis exspectetur, cum haec ex officio gratis peragi debeat. 7. Ab incolis, quibus honor obtigit, in Theophoria ante suas domos altaria erigendi, nulla sive pro Parocho,, sive pro Ecclesia taxa petatur. 8. Olim in usu erat occasione generalis Communionis in Coena Domini communicantibus e poculo communicantium vinum non benedictum porrigere ita, sicut hodie infirmis post Communionem aquam porrigimus. Hoc titulo acceperunt Nr. 140. Ad acta Vi*i tationis Gene ralis.