A Győri Püspökség Körlevelei, 1877
Tartalomjegyzék
33 sceptra tenent, expectari, si Ecclesiae auctoritas, quae societates omnes recte constitutas vinculo religionis continet, impune contemnatur et violetur, ejusque Caput supremum in suo ministerio obeundo plena libertate uti nequeat, potestatis alterius sit obnoxius arbitrio ? Illud sane feliciter accidisse laetamur, ut voces Nostrae ab universo catholico Populo filiali pietate Nobis obstricto, libentissime magnoque cum fructu exceptae fuerint; talia enim sunt, quae ab ipsis accepimus, dilectionis assidua et iterata testimonia, ut et ipsis et Ecclesiae summam gloriam conferant, et bene sperare Nos jubeant laetiores dies eidem Ecclesiae et huic Apostolicae Sedi orituros. Ac profecto vix verbis aequare possumus jucunditatem solatii, quod percepimus validis licet auxiliis undique destituti, intuentes egregios animorum motus et generosa studia, quae sponte excitata latius in dies propagantur inter gentes etiam remotissimas, ut Romani Pontificatus et humilitatis Nostrae causam suscipiant, dignitatem tueantur. Liberalia subsidia, quae ex omni terrarum parte ad Nos perveniunt, ut urgentibus necessitatibus Sanctae hujus Sedis prospiciamus, et frequentia tot filiorum nostrorum, qui ad has Vaticanas aedes ex omni gente confluunt, ut visibili Ecclesiae capiti devotam voluntatem suam testentur, ejusmodi pignora animorum fidelium sunt, pro quibus pares agere gratias divinae bonitati omnino nequeamus. Vellemus tamen ab omnibus intelligi, quod salutaris documenti loco esset, intimam vim et significationem veram peregrinationum istarum, quas hoc tempore crebro iterari videmus, quo Romanus Pontificatus teter- rimum bellum experitur. Scilicet illae non eo valent tantum, ut amorem et observantiam fidelium prodant erga humilitatem Nostram, sed manifestum praebent indicium sollicitudinis et anxietatum, quae eorum corda perturbant, quod communis Parens in abnormi prorsus ac incongrua conditione versatur. Neque haec anxietas et sollicitudo conquiescet, imo augeatur oportet, donec in possessionem plenae et verae libertatis Pastor universae Ecclesiae restituatur. Interea nihil magis optamus Venerabiles Fratres, quam ut voces Nostrae ex hoc parietum septo ad ultimos terrarum fines manent, ut totius orbis fidelibus pro illustribus, quae continenter ipsi exhibent, filialis dilectionis et obsequii argumentis, sensus gratissimi animi nostri testentur. Optamus enim iis gratias agere pro pia li- beralitate, qua etiam interdum difficultatis rerum suarum obliti Nobis opitulantur, agnoscentes Deo oiferri quidquid Ecclesiae tribuitur, gratulari pro magnanimitate et virtute, qua impiorum iras et irrisiones despiciunt, Nosque iis devinctos profiteri pro alacritate, qua significationes sui amoris Nobis offerre student ad celebrandam anniversariam diei illius memoriam, quo ante quinquaginta annos Episcopalis consecrationis munus, licet indigni suscepimus. Nec minus Nobis in votis est, ut omnes etiam Ecclesiarum, quae late per orbem diffusae sunt, Pastores voces has Nostras excipientes ex iis incitamentum sumant, ut significent fidelibus suis pericula, oppugnationes et incommoda quotidie graviora, quibus premimur, eosque simul certiores faciant, Nos quidem nunquam destituros, quicumque rerum exitus futurus sit, ab improbandis iniquitatibus, quae coram Nobis patrantur; verum fieri posse aliquando cum propter leges nuper rogatas, tum propter alias, quae praenunciantur etiam saeviores, ut vox Nostra usque ad eos nonnisi rarius, et aegre admodum per interpositas difficultates