A Győri Püspökség Körlevelei, 1877
Tartalomjegyzék
31 innuit ac docet novissima ea lex, quam nuper deploravimus, qua liberum exercitium spiritualis nostrae potestatis, et ministerii ecclesiastici ordinis nova et intolerabili oppressione constringitur. Quod si nonnullos actus Nos posse exercere pemiserint, ea de causa, quod agnoscant, quantopere eorum intersit Nos sub eorum dominatione liberos existimari, quam multa tamen gravissima pernecessaria summique momenti sunt, quae ad formidanda onera ministerii Nostri pertinent, quibus reipsa ac rite perficiendis Nos dominantium jugo subiecti omni necessaria facultate, libertate caremus ? Vellemus quidem illos, qui ea, quae retulimus, scribunt aut loquuntur, oculos suos ad ea, quae circa Nos accidunt, conficerent, ac alieno paullisper a partibus animo diiudicarent, utrum vere dici possit Ecclesiae regendae potestatem Nobis divinitus commissam cum eo statu, ad quem Nos adegit invasorum dominatus, posse componi. Vellemus eos agnoscere convicia, injurias, contumelias, quae etiam in aula Oratorum Populi continenter contra humilitatem Nostram effunduntur, convicia, in quibus Nos quidem ignoscimus miseris, qui ea promunt, sed tamen in offensionem maximam fidelium cedunt, quorum communis Pater violatur, et eo tendunt, ut imminuatur apud eos existimatio, auctoritas, veneratio, quam Vicariatus Christi, quem indigni sustinemus, suprema dignitas et sanctitas postulat. Vellemus eos testes esse probrprum et calumniarum, quibus tum amplissimus ordo vester, tum sacri Ecclesiae Magistratus omnibus modis impetuntur, tanto cum administrationis eorum detrimento; testes esse irrisus ac ludibrii, quo augusti ritus ac institutiones catholicae Ecclesiae dehonestantur, petulantiae, qua sanctissima religionis mysteria profanantur, ac conspicere publicis honoris significationibus et pompis decoratam impietatem et atheos homines, dum contra religiosae supplicationes et pompae vetantur, quas avita italorum pietas libere semper celebrare solemnibus temporibus consuevit. Vellemus etiam ipsis notas esse blasphemias, quae impune, auctoritate publica dissimulante, contra Ecclesiam in legumlatorum conventu conficiuntur, in quo Ecclesiae ipsi subvertendi et aggrediendi criminatio est illata, libertas ejus nefarium ac fatale principium vocatum est, doctrinae ejus perversae, ac societati et moribus adversantes appellatae sunt, vis et auctoritas ejus tamquam civili consortio perniciosa incusata fuit. Neque possent fidem confictae nostrae libertatis praecones inficiari tot multiplices, continuas, graves occasiones in id comparatas, ut incauta juventus inflammatis cupiditatibus corrumpatur, ac ex ejus animo catholica fides radicitus extirpetur. Si ipsi demum vias hujus urbis, quae per B. Petri cathedram religionis sedes et caput est, obirent, judicare percommode possent, utrum templa acatholici cultus his temporibus excitata, scholae corruptionis quaquaversus diffusae, tot domus perditionis passim constitutae, obscena et foeda spectacula, quae oculis populi offeruntur, talem rerum conditionem faciant, quae tolerabilis sit ei, qui pro sui apostolatus officio debet quidem et vellet tot malis occurrere, at contra omnibus mediis et rationibus, omni potestatis exercitio privatur, quo possit vel uni tantum ex tot malis necessaria remedia adhibere, et animabus in exitium ruentibus opem ferre. Hic tandem est Venerabiles Fratres status, cui subesse cogimur, opera ejus Grubernii, quod in hac urbe dominatur, haec est illa libertas et potestas exercendi ministerii nostri, cujus nomine abutuntur et qua Nos potiri impudenter jactitant: libertas scilicet videndi demolitionem in dies