A Győri Püspökség Körlevelei, 1877
Tartalomjegyzék
24 maticae Constitutiones, prima scilicet de Fide Catholica, que incipit Dei Filius, et altera de Ecclesia Christi, quae incipit Pastor aeternus, non solum opportunum, sed etiam necessarium dijudicatum est, ut in fidei professione dogmaticis quoque prae- memorati Vaticani Concilii definitionibus, prout corde, ita et ore publica solemnis- que fieri deberet adhaesio. Quapropter SSmus D. N. Pius Papa IX., exquisito ea desuper re voto specialis Congregationis Emorum S. R. E. Patrum Cardinalium, statuit, praecepit, atque mandavit, ceu per praesens decretum praecipit ac mandat, ut in praecitata Piana formula professionis fidei, post verba „praecipue a sacrosanta Tridentina Synodo“ dicatur „et ab oecumenico Concilio Vaticano tradita, definita ac declarata, praesertim de Romani Pontificis Primatu et infallibili magisterioutque in posterum fidei professio ab omnibus, qui eam emittere tenentur, sic et non aliter emittatur, sub comminationibus ac poenis a Concilio Tridentino et a supradictis Constitutionibus S. M. Pii IV. statutis. Id igitur ubique, et ab omnibus, ad quos spectat, diligenter ac fideliter observetur, non obstantibus etc. Datum Romae e Secretaria S. Congregationis Concilii die 20. Januarii 1877. P. Card. CATERINI Praefectus. J. Archiepiscopus Ancyranus Secretarius. Professio orthodoxae Fidei juxta formam a Summis Pontificibus Pio IV. et. Pio IX. praescriptam. „Ego N. firma fide credo et profiteor omnia et singula, quae continentur in Symbolo fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet: credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum filium Dei Unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem : qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur, qui loquutus est per prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi. Arnen.