A Győri Püspökség Körlevelei, 1877
Tartalomjegyzék
10 Nr. 427. Statuta Unionis, quae in Tiroli aegre valentium Sacerdotum succollandorum causa coaluit, dimittuntur. Nr. 428. Opera litte) a- ria commendantur. regimine occurrere debet, multitudine pias nostras symbolas in tesseram inconcussae ad Beatissimum Patrem adhaesionis et filialis in Eum amoris ac reverentiae offeremus. Velint igitur DD. Curati fideles suos affuturae rarae huius solemnitatis iam nunc attentos reddere et eos ad conferendas suas in praefatum finem symbolas provocare. Quidquid sive ex parte ipsorum DI), animarum Curatorum et aliorum Sacerdotum Dioecesanorum, sive ex parte fidelium -— servatis in Ecclesiis Offertoriis — confluxerit, DD. Parochi ad me tempestive transponere velint. Meum dein erit, oblata haec occasione, quae maxime opportuna videbitur, ad pedes Suae Sanctitatis deponere. Jaurini, die 7. Februarii 1877. Aegris, maxime vero pectoris malo afflictis a medicis Meranum, Tirolis meridionalis Civitas, commendari solet, et ex experientia etiam scimus, commorationem in hac Civitate plurimis infirmis ad recuperandam integram valetudinem multum conduxisse. Quo egentiores etiam Sacerdotes beneficiorum talis commorationis participes reddi valeant, praestantes quidam viri in Unionem coaluerunt, ea humanissima intentione, ut egentibus Presbyteris curandae valetudinis causa Meranum inviatis subsidio succurrerent. Unionis huius Statuta in nexii harum dimitto et attentioni Ven. Cleri commendo. Jaurini, die 7. Februarii 1877. Scriptum periodicum a consortio optimi nominis virorum catholicorum Viennae sub titulo „Neue Weckstimmen“ editum, porro opusculum P. Ladislai Rutrich, parochiae Kőbánya administratoris, de „Sacrae Supellectilis materia, mensura propria et nitore“ attentioni et favoribus Ven. Cleri mei commendo. Pretium praenu- merationale prioris in 1 flno pro unius anni cursu defixum ad administrationem re- spectivam (Administration der „Neuen Weckstimmen“, Wien, Postgasse Nr. 2), posterioris vero, quod ad sublevandos pauperes est destinatum et 20 xros efficit, ad auctorem est dirigendum. Jaurini, die 7. Februarii 1877. Joannes m. p.7 Episcopus.