A Győri Püspökség Körlevelei, 1876
Tartalomjegyzék
6 quit, quod imperium super eodem exerceat. Hoc sane sensu apostolica Sedes titulum Notre-Dame du Sacré-Coeur haud improbandum censuit, eo quod Christifideles hac formula eam invocant uti eorum. Dominam. Huc quoque se refert decretum jam editum, quo instantibus probari titulum verbis polonis redditum, quae significabant : Regina Cordis Jesu, praescriptum fuit, servandam esse invocationem gallicam: Notre- Dame du Sacré-Coeur, sub quocumque idiomate. Huc demum subsequens Pontificis mandatum, ut simulacra seu picturae cultui dicandae repi’aesentare debeant Virginem, Puerum Jesum non ante genua, sed ulna gestantem.. Quae quidem innuisse juverit, ut plene perspiciatur sedis apostolicae sollicitudo ac vigilantia, nedum in damnandis ac proscribendis erroribus, qui palam catholicis veritatibus opponuntur, sed et in reprobandis commentis ac sententiis, quae de hoc aliisque id genus argumentis prodeuntes, doctrinae puritatem obumbrare vel leviter videantur. Caeterum tuae petitionis obiectum quod attinet, scias, nihil impedimento esse, quominus sodalitium isthinc erectum ejusdem indulgentiarum thesauri particeps fiat, quo principale Issoduni ditatum fuit, dummodo tamen sensus tituli seu invocationis polonico idiomate vertendae significationi tituli gallici: Notre-Dame du Sacré-Coeur, fideliter respondeat. Haec ex amplissimi ordinis mente plene a SSmo Dno Nro probata Amplitudini tuae rescribenda lubenter habui. Ad me quod attinet impensos animi mei sensus testatos tibi volo, dum fausta omnia ac felicia a Domino precor. Romae, die 28. februarii 1875. C. Card. Patrizi. Jaurini, die 16. Januarii 1876. Nr. 106. Decretum S. Congregationis Indicis. Decretum a S. Congregatione Indicis Librorum Prohibitorum sub 6. Decembris anni elapsi 1875. latum in sequentibus per extensum publico: DECRETO. Feria II. Die 6. Decembris 1875. Sacra Congregatio Eminentissimorum ac Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO PIO PAPA IX. Sancta- que Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae, eorumdemque proscriptioni, expurgationi , ac permissioni in universa christiana Repziblica praepositorum et delegatorum, habita in Palatio apostolico vaticano die 6. Decembris 1875. damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, vel alias damnata atque proscripta in Indicem Librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur Opera. Cecchetti Bartolomeo. La Repubblica di Venezia e la Corte di Roma ne’ rapporti dclla religione — Vol. 2. — Venezia stabil, tipog. di P. Naratovich. 1871.