A Győri Püspökség Körlevelei, 1876
Tartalomjegyzék
75 suum parochialium sphaera, prout ea in punetatione anno 1869. edita §. 24. sub B. circumscripta habetur, ad novas Sedes Scholares vi hujusce meaed eclarationis trans- eunte, ita tamen, ut jura Patronorum circa peculii sacri administrationem prorsus illaesa remaneant. 8. Nova Sedium Scholarium erectio praesuscipi non debebit in LL. RR. Civitatibus Jaurinensi et Soproniensi; siquidem in illa Sedes Scholaris, in hac vero Sectio Scholaris Conventus Catholicorum eiatum per legalem fidelium Repraesentationem fundamento propriorum suorum Statutorum constitutae jam exsistant. Harum ecquidein activitas pariter iisdem Normis determinatur, ac caeterarum Sedium Scholarium, eo tamen cum discrimine, quod in quantum electa in utraque Civitate catholicorum Repraesentatio, Jaurini „kath. elemi iskolai nagyválasztmány“, Sopronii „kath. Convent“ vocata, in sensu propriorum, quibus utraque gaudet, Statutorum jura alias Sedibus Scholaribus attributa haberet, his juribus, et generatim specialibus harum Corporationum Statutis, derogatum esse minime intelligatur. 9. Agenda ac jura Sedium Scholarium in dimissis Normis descripta haud indigent uberiori expositione · addendum tamen duxi, influxum Patronorum quoad electionem Indirectorum, ubi talem ii hactenus e specialo titulo exercebant, porro quoque in salvo remanere. Velint jam DI). Curatores animarum omni sua attentione, prudentia et energia id agere, ut negotium erigendarum Sedium Scholarium intra praefixum terminum feliciter ad finem percurrat, dein autem vi officii sui intendere, ut Sedes Scholares partibus suis adimplendis ea, quam locata in iisdem Ecclesiae ac Patriae fiducia, maxime vero causa institutionis et educationis catholicae jure exposcit, studio et emergentibus difficultatibus perturbari nescia patientia incumbant. Deus, qui dedit velle, dabit conantibus et perficere; et ita fiet, ut scholae nostrae efficaci ad perfectionem impulsu accepto nomini catholico honorem, nobis vero Ecclesiae et Patriae, de quibus optime merebimur, gratitudinem sint adlaturae. Jaurini, die 18. Decembris 1876. Jus stabiliendae et praescribendae pro scholis elementaribus catholicis Rationis Studiorum vigore Legis de jurisdictionibus Scholaribus ad Episcopos spectat. Venerabilis itaque Episcoporum Hungáriáé Chorus pro concinnanda Ratione Studiorum commissionem e viris in hac re versatis deputavit, liujusque Elaboratum, utpote tam legum, quam principiorum institutionis elementáris et educationis catholicae postulatis correspondens inventum, pro scholis elementaribus catholicis acceptavit et praescribendam decrevit. Hancce Studiorum Rationem in sufficienti pro Sedibus Scholaribus et docentibus exemplarium, Sigillo Officii mei munitorum, numero in nexu harum dimitto et pro stricta observantia hisce praescribo. Sedium jam Scholarium erit (v. §. 29. Normarum) fundamento hujus Studiorum Rationis in mutua cum docente vel docentibus cointelligentia stabilire, pro ratione adjunctorum localium et numeri scholarium, distributionem proponendarum singulis horis 16* Nr. 2801. Ratio Studiorum pro scholis elem. catholicis dimittitur.