A Győri Püspökség Körlevelei, 1876
Tartalomjegyzék
4 similis qualitatis res e tota Dioecesi inferantur, jure proprietatis Ecclesiarum alioquin salvo manente. Objecta baec antiqua in Inventariis respectivarum Ecclesiarum, assignato etiam hoc conservationis loco, connotata manebunt: sed et elenchus Conser- vatorii monstrabit, quae res cujus Ecclesiae sit. Res pretiosae Cathedralis Ecclesiae custodiuntur in Oonservatorio Cathedr. Ecclesiae; Conservatorium autem Dioe- cesanum hodie dislocátum est in aedibus Seminarii minoris sub cura Rectoris ejusdem Instituti. Oonservatorio huic adusque sequentia objecta sunt illata. 1. Lapis portatilis e marmore viridi, cum ornamentis gothicis e seculo 14. cum hac perigraphe: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi. Quatuor angulos ornant adtributa quatuor Evangélistámul. Proprietas Ecclesiae Kethely (Mannersdorf). 2. Lapis portatilis in eo notabilis, quod teste inscriptione consecratus sit ab Oxendio, qui Armenos Transsylvaniae ab Eutychianismo ad catholicam fidem convertit. Propr. Ecclesiae Nagymarton. 3. Pyxis pro SS. Viatico e seculo 14.. nuperrime restaurata. Propr. Ecclesiae Lib. Reg. Civ. Kismarton. 4. Cochlearia duo communicantium longis bacellis imposita, e mandato Christiani Augusti tempore pestis anni 1710. apud infirmos contagioso morbo infectos adhibita. Proprietas Ecclesiae Scti Michaelis Sopronii. 5. Cornua bubuli sylvestrts duo (bölény) ab anno 1457. pro conservandis ss. liquoribus adhibita. Sub gallicis bellis ornamentis argenteis privata. Eccl. Cath. 6. Nappetnm vitreum, seu vasculum pro lavandis digitis post distributam SS. Eucharistiam. Proprietas olim Ecclesiae Patrum Augustinianorum in Léka. Hodie est Ecclesiae in Lajta-Pordány. 7. Calix stanneus Communicantium olim occasione communionis generalis pro purificandis fidelibus adhiberi solitus (confer. Caerem. Episcop. Libr. II. cap. 29. Nr. 3., Péterfi de conc. I. pag. 254. et II. p. 212). Hodie neonupti eorumve comites post Sacrum de benedictione sponsorum e tali calice solent in aliquibus parochiis benedictum vinum bibere. Proprietas Eccl. Parndorf. 8. Calix stanneus priori simillimus; propr. Ecclesiae montanae Kismarton. 9. Calix gothicae artis; proprietas Eccl. Mezo-Eörs. 10. Calix priori similis; propr. Eccl. Himod. 11. Calix humilis antiquus; propr. Ecclesiae in Veszkény. 12. Pluviale e corio, ex Ecclesia quondam Camaldulensium Majkensium. Hodie propr. Eccl. Kocs. 13. Casulae e corio tres; propr. Ecclesiae in Köpcsény. 14. Casulae duae similes prioribus; Eccl. in Német-Keresztur. 15. Pelvis fictilis pro conferendo s. baptismate; Eccl. Kishöflein. 16. Pelvis fictilis pro simili usu; Eccl. in Völcse. 17. Pyxis pro SS. Viatico elegans omnino; proprietas Ecclesiae quondam Patrum Camillanorum in Győr-Nádorváros. 18. Orbiculus antiquus pro urceolis vini sacrificalis et aquae. Eccl. in Kis- barát. (Continuatio suo tempore sequetur).