A Győri Püspökség Körlevelei, 1875

Tartalomjegyzék

5 misericordiam eripiat. Nemo utique e bono fit repente pessimus: sed corruptio dein optimi, etsi lentiori gressu, erit pessima. Altius mergitur, quod de alto cadit. Ab his ratione propriae ruinae et dati scandali haud differunt alii, quos e placido tranquillae conscientiae et securae mentis paradiso, sicut olim primum pa­radisi colonum e beata sua possessione, mulier ejecit. Modica spreverunt, paulatim deciderunt. Hoc equidem non semel evenit. Verum tamen vae homini illi, per quem scandalum venit. Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, 7) et mittet eos in caminum ignis. Cur ego haec, Venerabiles Fratres ac Filii Dilectissimi, haec inquam, quae ipsi optime nostis, vobis in memoriam revoco ? Ut vigilantiam christianam vobis incul­cem. Tametsi sciam, in vestra pietate et religione satis praesidii esse contra per­versionis pericula, inclamo tamen vobis cum Apostolo : Qui existimat se stare, vi­deat, ne cadat ! Quanto autem acerbiori percellimur dolore videndo undique scandala et audiendo de lapsu sacerdotum et Religiosorum, tanto majori fervore oportet orare, ne intremus in tentationem. Et si compatimur fidelibus, quibus apostatarum flagi- tio spiritualis ruina parabatur , connitendum profecto nobis erit, ut in nobis nihil, quo offendi possent, inveniant; imo, siquidem monente S. Cypriano, nemo suis viribus fortis est, sed Dei misericordia, id agendum, ut implorato Spiritus Sancti auxilio, exemplari vita nostra reparetur, quam naufragantes a fide conculcarunt, pristina et religiosa populi in Clerum confidentia. „Nihil enim est, quod alios magis ad pie­tatem et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divi­no ministerio dedicarunt. Cum enim a rebus saeculi in altiorem sublati locum conspiciantur, in eos, tamquam speculum reliqui oculos conjiciunt, ex iisque sumunt, quod imitentur“. Ita Fatres Concilii Tridentini Sess. 22., cap. 1. de Ref. Sint itaque pura cordis intima, sit sermo castigatus, sit vestitus, conversatio, imo ipsa distractio nostra talis, quae clericum deceat, in qua nihil nisi grave, nisi mo­deratum ac religione plenum appareat. Absint a nobis oblectationes clericis prohi­bitae ; absit familiaritas, unde incontinentiae aut intemperantiae periculum vel sal­tem suspicio oriri possit; absit avaritiae macula. Qui altari serviunt, alioquin de altari etiam participant: ast non serviamus altari, ut de altari nobis vivere liceat; verum si jam vivimus de altari, altari etiam serviamus. Serviamus exacte juxta ac zelose, tum sacramenta administrando, tum verbum divinum populo annuntiando. Inter omnia vero munia sacerdotum primum ac maximum censeri debet sacrosanctum corporis et sanguinis Domini sacrificium. In hujus celebratione quidquid, quod seu in sacerdote ratione puritatis conscientiae, sive in ecclesia, al­tari , sacris vasis ac paramentis ratione munditiei vel minimam indecori formam habet, majori super omnem dicendi modum studio ac diligentia vitare ac removere necesse est. Coeleste hocce antidotum, quo a peccatis praeservamur, debite praeparati, animo casto, mente pura , corde humili et ardenti spiritualis dulcedinis desiderio suscipiamus. Certum porro exploratumque est, ad aedificationem fidelis populi multum sane 7) Matth. 13, 41.

Next

/
Oldalképek
Tartalom