A Győri Püspökség Körlevelei, 1875

Tartalomjegyzék

3 extra arcam Noé fuit, et qui exti’a Ecclesiam foris fuerit, evadet. Monet Dominus et dicit: Qui non est mecum, adversum me est. Et qui non mecum colligit, spar­git; qui pacem Christi et concordiam rumpit, adversus Christum facit. Qui alibi praeter Ecclesiam colligit, Christi Ecclesiam spargit.“ 3) Nec sese decipiant miseri hi existimando non esse eximium meritum tenere unitatem, aut haud esse facinus scelestum scindere unitatem Ecclesiae. Audiant de liis Dionysium Alexandrinum ad Novatianum sic scribentem: „Nec minus gloriosum fuisset idcirco subire martyrium, ne Ecclesiam scinderes, quam ut ne idolis sacri­ficares. Imo illud meo quidem judicio illustrius fuisset; hic enim pro sua unius anima, illic pro omni Ecclesia martyrium quis sustinet.“ 4) Instant infelices eorumque fautores, Ecclesiam romano-catholicam haud respondere moderni aevi indigentiis. Verum objectioni huic experientia contradicit. Videmus namque florentissimas esse quasdam provincias, in quibus catholica religio integra et tuta tenetur et exercetur. Est profecto catholica Ecclesia nostris quoque diebus ea, qualem eam fuisse S. Augustinus descripsit ita eam alloquendo: „Proximi dilectionem atque charitatem ita complecteris, ut variorum morborum, quibus pro peccatis suis animi aegrotant, omnis apud te medicina praepolleat. Tu pueriliter pueros, fortiter juvenes, quiete senes, prout cujusque non corporis tantum, sed et animae aetas est, exerces ac doces. Tu feminas viris suis non ad explendam libi­dinem , sed ad propagandam prolem, et ad rei familiaris societatem casta et fideli obedientia subjicis. Tu viros conjugibus non ad illudendum imbecilliorem sexum, sed sinceri amoris legibus praeficis. Tu parentibus filios libera quadam servitute subjungis, parentes filiis pia dominatione praeponis. Tu fratribus fratres religionis vinculo firmiore atque arctiore, quam sanguinis nectis. Tu omnem generis propin­quitatem, et affinitatis necessitudinem, servatis naturae voluntatisque nexibus mutua cliaritate constringis. Tu dominis servos non tam conditionis necessitate, quam officii delectatione doces adhaerere. Tu dominos servis summi Dei, scilicet communis Do­mini consideratione placabiles et ad consulendum, quam coercendum propensiores facis. Tu cives civibus, gentes gentibus , et prorsus hominibus homines primorum parentum recordatione , non societate tantum , sed quadam etiam fraternitate con­jungis. Doces Eeges prospicere populis, mones populos se subdere Eegibus. Quibus honor debeatur, quibus affectus, quibus reverentia, quibus timor, quibus consolatio, quibus admonitio, quibus cohortatio, quibus disciplina, quibus objurgatio, quibus supplicium, sedulo doces : ostendens quemadmodum et non omnibus omnia, et omni­bus charitas, et nulli debeatur injuria.“ 5) Notamus in reliquo nec opus esse, ut Ecclesia in omnem ventum opinionum, hypothesium, curiosarum doctrinarum, quae, ut verbis S. Augustini utamur, vix aliud sunt, quam magna magnorum deliramenta doctorum, agatur, sed necesse est, ut, sicut veritati proprium est, sibi semper con­stet. Opinionum commenta delet dies. Coelum et terra transibunt, veritas autem Domini manet in aeternum. Etsi autem in exteris oris obsurdescat infandum schisma paucorum perfidia 3) S. Cyprianus, de Unitate Ecclesiae. — 4) Dionys. Alex, ad Novat. — 5) S. August, de moribus cath. ecclesiae cap. 30. apostrophe ad Ecclesiam. 1*

Next

/
Oldalképek
Tartalom