A Győri Püspökség Körlevelei, 1875

Tartalomjegyzék

49 Nr. VII. » Die 7. m. curr. Ecclesiae charismatibus confortatus ad aeternitatem migra­vit D. Joannes Kabay, parochus Pázmándensis, anno aetatis suae 72., sacerdotii vero 49. Cujus dum animam piis confratrum precibus commendo, una pro beneficio pa- rochiali Pázmándensi, quod idem in vivis tenuit, concursum hisce indico eo compe­tituros inviando, ut libellos suos supplices Itmo D. Joanni Zerpák, Praeposito Pá- poczensi, qua respectivo patrono, inscribendos mihi usque terminum hujusce con­cursus in diem 15. Junii a. curr. defixum exhibeant. Jaurini, die 28. Aprilis 1875, DECEETUI. Pieria VI. die 12. Martii 187o. Sacra Congregatio Eminentissimorum ac Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO PIO PAPA IX. Sancta- que Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae, eorumdemque proscriptioni, expur­gationi, ac permissioni in universa christiana Republica praepositorum et delegatorum, habita in Palatio apostolico vatica.no die 12. Martii 1875, damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, vel alias damnata atque proscripta in Indicem Librorum prohibitorum re­ferri mandavit et mandat quae sequuntur Opera. (Opus arabico idiomate exaratum, cui titulus): Interpretatio Doctorum Chor­episcopi Josephi David et Emi Joseplii Debs auctoids Libri cui titulus: Spiritus confutationis; per sacerdotem Aloysium Sabungi Syrum. — Beryti, 1874. L’Universo, Lezioni popolari di filosofia enciclopedica e particolarmente di astronomia e di antropologia etc. date nelle principali cittk d’ Italia da Quirico Filopanti. — Bologna nov. 1871. — luglio 1874. ·— Fascicoli 10 in tre volumi in 8. piccolo. Ilistoire politique des Papes par. P. Landfrey. Nouvelle édition revue et corrigée. — Paris 1873. Del Sangue purissimo e verginale della gran Madre di Dio Maria SS. — Operetta Dogmatico-ascetica. — Napoli 1863. — Decr. S. Off. fer. IV. die 13. Ja­nuarii 1875. — Auctor laudabiliter se subjecit et Opus reprobavit. Nr. 978. Obitus Joan- nis Kabay et concursus pro beneficio pa- rochiali in Pázmánd. Nr. 979. Decretum S. Congr. Indi­cis publicatur. 10

Next

/
Oldalképek
Tartalom