A Győri Püspökség Körlevelei, 1875
Tartalomjegyzék
1 3NTr. I. YeneraMlBs Fratres, ac Filii in Clrisio Dilectissimi! Salvator noster, Jesus Christus, fundavit Ecclesiam, regnum Dei in terra eo scopo, ut in ea opus redemptionis continuaretur, et depositum fidei inviolabiliter et custodiretur et praedicaretur, — in consummationem Sanctorum. Ecclesiam hanc Christus equidem dilexit, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret inundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. ') 1'raedixit nihilominus illam similem fore agro, in quo seminabatur bonum granum et zizania; quod utique effectu comprobatum fuisse, historia testatur, et jugiter comprobari omnes videmus et ex parte , proh dolor, etiam lugere cogimur. Sicut enim prisca aetate in Ecclesia Martyres et Confessores, rosas et lilia floruisse, ast penes hos etiam lapsos , haereticos et schismaticos , spinas, vepres et sentes natos fuisse scimus: ita laeti quidem videmus nec nostrae aetati gloriosos deesse fidei athletas, verum una condolemus nostris etiam diebus inveniri, qui a petra Jesu Christi recedentes oculos a benigna revelationis luce avertunt, imo in viam perditionis alios quoque seducere connituntur. Non ignoratis, Venerabiles Fratres ac Filii Dilectissimi, quae ortae sint et adhuc perdurare pergunt calamitates in Helvetia et Germania. Ibi propter sinceram fidei catholicae professionem infueatamque erga visibile caput Ecclesiae Jesu Christi adhaesionem venerandi pastores Dominici gregis percutiuntur, ut oves dispergantur. Alii in exilium missi, alii omnibus vitae mediis privati, alii in carceres conjecti; caeteri sarcasmis et ironiis impetuntur, omnes qua reipublicae perniciosi denunciantur eo, quod majestatem legis divinae praetensivae majestati legis humanae praeponant, volentes in legum conflictu Deo potius quam hominibus obedire. Gloriosos hos pastores, qui in ipsis adeo careeris tenebris eeu lux mundi lucent, meliora charismata aemulando imitatur ingens fidelium turba. Hevera sicut olim tempore passionis S. Cypriani Christiani dicebant: „Et nos cum illo decollemur,“ cer- tatim confluunt etiam hodie catholici, et sacerdotibus suis compati ac exilii carceNr. 1. Allocutio Praesulis. Eplies. 5. 25—27.