A Győri Püspökség Körlevelei, 1874
Tartalomjegyzék
17 3NTr. V. D. Antonio Ló'rincz parochiae Bokod hactenus administratore ad beneficium parochiale in Mezó'-Eörs canonice instituto exsistente, beneficium parochiale Bokod patronatui Exc. D. Mauritii Comitis Esterházy obnoxium hisce concursui usque 20. affuturi mensis Aprilis duraturo exponitur. Jaurini, die 26. Martii 1874. Nr. 814. Concursus pro beneficio paro chiali in Bokod. DECRETUM. Feria V. Die 5. Februarii 1874. Sacra Congregatio Eminentissimorum ac Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO PIO PAPA IX. Sanctaque Sede Apostolica Indicis librorum pravae doctrinae, eorumdemque proscriptioni, expurgationi, ac permissioni in universa Christiana Republica praepositorum et delegatorum, habita in Palatio apostolico vaticano die 5. Februarii 1874, damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, vel alias damnata atque proscripta in Indicem Librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur Opera. Die Verfassung der Kirche im Jahrhundert der Apostel. Von einem katholischen Historiker. Latine vero: De constitutione Ecclesiae saeculo Apostoloiuim. Auctore historiographo catholico. — Noerdlingen 1873. Cappelletti P. Giuseppe — Breve corso di storia di Venezia condotta sino ai nostri giorni a facile istruzione popolare etc. — Venezia 1872. Gregorovius Ferdinand — Geschichte der Stadt Rom im Mittelalter, vom 5. Jahrhundert bis zum 16. Jahrhundert. Latine vero: Historia urbis Romae in medio aevo, a saeculo quinto usque ad saeculum decimum sextum, torn. 8. Stuttgardiae 1870, apud Cotta Bibliopolam. Opus condemnatum in Originali Germanico et in quocumque alio idiomate. Langen Joseph — Das Vaticanische Dogma von dem Universal-Episcopat und Unfehlbarkeit des Papstes in seinem Arerhältniss zum neuen Testament etc. Latine vero: Dogma Aaticanum de Episcopatu Universali et infallibilitate Papae relate ad Novum Testamentum etc. Part. 3. — Bonnae 1871 — 72 — 73. Nr. 815. Decretum S. Congregationis Indicis publicatur. 5