A Győri Püspökség Körlevelei, 1873

40 jelentése elmulasztásaiból származható felelőség nehéz terhét mind magáról, mind a kormányzása alatt álló egyházról el fogja hárítani. Becses válaszát időről-időre elvárom. Budapest, 1873. évi február 22-én. Trefort Ágoston. In quorum ordinum nexu Dominis Yice-Archi-Diaconis ceu Scholarum Inspectoribus hisce committo , ut cunctas inspectioni suae concreditas scholas cur­rente hoc anno scholastico visitent sedulo investigando, an illae postulatis Art. Leg. XXXVIII. de a. 1868. correspondeant, et omnem suum conatum in id convertendo, ut si qui defectus deprehensi fuerint, ii per concernentes communitates ocyus e me­dio sufferantur. Peracta hac visitatione accurata et specialissima mihi usque 10. Augusti a. eurr. praestetur de visis et compertis relatio , e qua appareat, quaenam scholae repertae fuerint postulatis praecitatae Legis conformes, quae item non; una etiam exponatur, an causa observatorum et nondum sublatorum defectuum in incu­ria concernentis communitatis reposita dignoscatur, an vero in eo, quod communi­tas sufficientibus ad congrue instruendam suam scholam mediis destituatur. Jaurini, die 17. Aprilis 1873. Nr. 1082. Concursus pro beneficio pa- rochiaii in Lajta- Sz.-Miklós. D· Francisco Maráz Districtus Nagymartonensis Vice-Arehi-Diacono et parocho Lajta-Sz.-Miklósensi ope Altissimae a Sua Caes. et Reg. Apóst. Majestate ddto 4. m. curr. editae Resolutionis in Canonicum Ins. Ecclesiae Collegiatae Sopro- niensis ad S. Georgium Mil. et M. et in Praepositum titularem de Moyk clemen­tissime nominato, in vacantiam recidit beneficium parochiale in Lajta-Sz.-Miklós patronatui Ceis. D. Nicolai Principis Esterházy obnoxium; pro quo complendo hisce concursum indico hujusque terminum in 15. mensis affuturi Maji defigendo compe­tituros ad recursus suos eousque mihi exhibendos invio. Jaurini, die 17. Aprilis 1873. Nr. 1083. Examinatores Pro-Synoda- les nominati. Vigore facultatis a Smo D. Nostro Papa Pio IX. sub 4. Decembris anni elapsi 1872. mihi concessae Collegium Examinatorum Pro-Synodalium pro proximo triennio cum consensu Ven. Capituli Cathedralis meae Ecclesiae Jaurinensis in Con­sistorio, quod die 15. m. curr. celebravi, congregati, sequenti ratione constitui: Praeses Collegii: Rmus D. Joannes Zerpák Praepositus SS. Salvatoris de Pá- pocz, C. E. J. Canonicus et Vicarius meus in Spiritualibus et Causarum Auditor Generalis. Examinatores: Rmus D. Joannes Zerpák idem, qui Praeses, — Rmus D. Antonius Winterl, Abbas, C. E. J. Canonicus Lector, — Rmus D. Josephus Mayrhofer, Praepositus, C. E. J. Canonicus Cantor, — Rmus D. Franciscus Hupka, Praepositus, C. E. J. Canonicus Custos, — Rmus D. Ludovicus Asztl, Abbas, C. E. J. Canonicus

Next

/
Oldalképek
Tartalom