A Győri Püspökség Körlevelei, 1873

107 KTr. XVIII. SS. D. X. PII PAPAE IX. Epistola Encyclica ad omnes Patriarchas, Primates, Archi-Episcopos, Episcopos, aliosque locorum Ordinarios gratiam et communionem cum Apostolica Sede habentes. PIUS PP. IX. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Etsi multa luctuosa et acerba pati ex ipsis diuturni Nostri Pontificatus exordiis Nobis contigerit variis de causis, quas in litteris encyclicis crebro ad Vos datis explicavimus; adeo tamen postremis hisce annis crevit aerumnarum moles, ut ea paene obrueremur, nisi Nos divina benignitas sustentaret. Imo vero modo res eo devenit, ut mors ipsa vitae tot fluctibus exagitatae praestare videatur, et elatis in coelum oculis exclamare cogamur interdum: melius est vos mori, quam videre mala sanctorum *). Scilicet ex quo alma haec Urbs Nostra, permittente Deo, armo­rum vi capta, hominumque regimini subacta fuit contemptorum juris, religionis hostium, quibus humana omnia et divina promiscua sunt, nulla ferme dies transiit, quin aliis atque aliis injuriis atque vexationibus cordi Nostro jam saucio novum aliquod vulnus infligeretur. Personant adhuc ad aures Nostras questus et gemitus virorum et virginum e religiosis familiis, quae a suis sedibus exturbatae et egentes, hostili more profligantur ac disjiciuntur, quemadmodum in iis locis fieri solet, ubi­cumque ea factio dominatur, quae ad socialem ordinem pervertendum intendit; quippe velut, Athanasio teste, magnus inquiebat Antonius, omnes quidem christianos diabolus odit, sed probos monachos, Christique virgines tolerare nullo modo potest. Illud etiam nuper vidimus quod nunquam futurum suspicabamur, sublatam et abo­litam Universitatem Nostram Gregorianam ideo institutam, ut ad eam (juxta veteris auctoris effatum de Romana Anglo-saxonum schola scribentis) juniores clerici e longinquis etiam regionibus in doctrina et fide catholica erudiendi venirent, ne quid in suis ecclesiis sinistrum , aut catholicae unitati contrarium doceretur, et sic Nr. 3203. 1) I. Machab. 3,59. 25

Next

/
Oldalképek
Tartalom