A Győri Püspökség Körlevelei, 1872
13 Ar. D. Josephus Takácsy surr. V.-A.-D. et Fehértóensis hactenus Parochus ad beneficium parochiale Rába-Patona translatus ac in illud canonice institutus est. Pro vacante tali modo beneficio parochiali in Fehértó, juri patronatus V. Capituli Ecclesiae meae Ca- thedralis obnoxio, rursum complendo hisce concursum indico, utque mihi competere volentium recursus usque 10. affuturi mensis Aprilis, ceu terminum hujusce concursus, exhibeantur, dispono. Jaurini, die 13. Martii 1872. In subnexis communico per extensum rationes super statu activo et passivo Fundi Auxiliaris emeritorum Parochorum et deficientium hujus Dioecesis sacerdotum, e quibus cum solatio intelliget V. Clerus, Fundum hunc praeterito quoque anno accrevisse, majora etiam incrementa capturus, si ii quoque Dioecesis sacerdotes, qui usque in praesens nihil in illum contulerunt, in futurum — ut spero — ad eum augendum suis symbolis accesserint. I. Status Activus. A) Remanentia ex anno 1870. 1. In aere parato 1293 fl. 84Va xr. 2. In capitalibus, et quidem: a) in obligatorialibus indemnis, urbarial. super capit. 11350 fl. M. Conv. seu .... 11917 fl. 50 xr. b) in obligatorialibus mutui Status nation. de a. 1854., permutat. 2750 fl. - xr. c) in obligatorialibus aerarii pubi, (metalliques), pariter permutat. 750 fl. — xr. d) in obligatorialibus privatorum ad 6 °/0 15556 fl — xr. e) in obligatorialibus privatorum ad 5 % 5800 fl. — xr. f) in libello Cassae parsim. 12 fl. — xr. 3. in restantiis, et quidem a) quae currente a. 1871. depensae sunt 21 fl. 30 xr. b) quae actu exhaerent 55 fl. — xr. Summa 38155 fl. 642/4 xr. 4 Nr. 632. Concursus pro beneficio parochiali ia Fehértó. Nr. 633. Rationes Fundi Auxiliaris de a. 1871.