A Győri Püspökség Körlevelei, 1871

3S Λ »’. VIII. EPISTOLA EECYCLICA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PAPAE IX. AD OMNES PATRIARCHAS PRIMATES, A.-EPISCOPOS, EPISCOPOS, ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS, GRATIAM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES. (CONTRA GARANTIAS GUBERNII SUBALPINI.) PIUS PP. IX. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Ubi Nos arcano Dei consilio sub hostilem potestatem redacti tristem atque acerbam vicem hujus Urbis Nostrae et oppressum armorum invasione civilem apostolicae Sedis Principatum vidimus, jam tum datis ad Vos litteris die prima Novembris anno proxime superiori, Vobis ac per Vos toti orbi catholico declaravimus, qui esset rerum Nostrarum et Urbis hujus status, quibus obnoxii essemus impiae et effrenis licentiae excessibus; et ex supremi officii Nostri ratione coram Deo et hominibus salva ac integra esse velle jura Apostolicae Sedis testati sumus, Vosque et omnes dilectos filios curis vestris cre­ditos fideles ad divinam Majestatem fervidis precibus placandam excitavimus. Ex eo tempore mala et calamitates, quas prima illa luctuosa experimenta Nobis et huic Urbi praenunciabant, nimium vere in apostolicam dignitatem et auctoritatem , in Religionis morumque sanctitatem, in dilectissimos subditos Nostros reipsa redundarunt. Quin etiam, Venerabiles Fratres, conditionibus rerum quotidie ingravescentibus, dicere cogimur Sancti Bernardi verbis: initia malorum sunt haec; graviora timemus. *) Iniquitas enim viam suam tenere pergit et consilia promovet, neque jam valde laborat, ut velum obducat operibus suis pessimis quae latere non possunt, atque ultimas ex conculcata justitia, honestate, religione exuvias referre studet. Has inter angustias, quae dies Nostros ama­ritudine complent, praesertim dum cogitamus quibus in dies periculis et insidiis fides et virtus populi Nostri subjicitur, eximia merita vestra, Venerabiles Fratres, et dilectorum Nobis fidelium, quos cura vestra complectitur, sine gratissimo animi sensu recolere aut commemorare non possumus. In omni enim terrarum plaga exhortationibus Nostris admirabili studio respondentes Christifideles Vosque duces et exempla sequuti, ex in­fausto illo die expugnatae hujus Urbis assiduis ac ferventibus precibus institerunt, et Nr. 1332. *) Epist. 243. 7

Next

/
Oldalképek
Tartalom