A Győri Püspökség Körlevelei, 1870

55 iterum die 13-a Julii sub ritu dupl. celebrari possit, et in casu iudulti, an liceat festum Sancti Anacleti P. M. 13-a Julii snb ritu sem. fixum ad 27. ejusdem mensis stabiliter transferre utpote primam diem in Kai. perpet. Jaurinen. non impeditam ? Dubium IV. An festum Sancti Saturnini M. simpl. 29. Nov. in Kalend. Rom. occurrens in Kalend. nostro vero omissum nihilominus debeat observari ut hucusque factum ? Dubium V. An festis aliquibus ritus duplicis licet minoris tantum, uti S. Severini 9-a Febr., S. Irenaei E. M. 26. Mart., SS. Floriani et Socior. Mm. 6-a Maji, S. Quirini E. M. 7-a Junii, Beatae Mariae de Cervel. V. 25. Sept., S. Maximilian. E. M. 12. Octobr., S. Colomanni M. 22. Octobr., LL. de Communi Sanctorum in I. Noct. per Proprium Jaurin. assignatae retineri possint, vel potius LL. de script. occ. illis substitui debeant? Dubium VI. An officium votivum Immaculatae Conceptionis Deiparae antea sub ritu dupl. in Sabbatis Officio 9. Lectionum non impeditis apud nos celebratum in posterum sub ritu tantum semiduplici celebrari debeat, ut habet Kalend. perp. Jaur. no­vum, cum tamen fest. Immac. Concept. in Hung. ritus dupl. I. cl. sit? Dubium VII. An Festa S. Ladislai Reg. 27-a Junii et S. Emerici Duc. 5-a Novembr. sub ritu dupl. II. dass, celebrari consveta, tamquam festa principalium Patron, considerari debeant, et hinc illis „Credo“ in Miss, competat? juxta Decret. 2-a Decembr. 1684., 15-a Sept. 1691., 22. Aug. 1744. Sacra vero eadem Congregatio audita sententia alterius ex Apostolicarum Cae­remoniarum Magistris propositis Dubiis respondendum censuit. Ad I. affirmative. Ad II. affirmative et nonnisi inadvertentiae amanuensis hoc tribui debet, quum in Exemplari asservato in Secretaria Festum hoc legatur sub ritu duplici 2-ae Classis. Ad III. Quoad primam partem, nempe affigendi festum Sanctae Margarithae diei 13. Julii, pro gratia, quoad secundam affirmative. Ad IV. ut ad Dubium II. Ad V. Negative ad primam partem, affirmative ad secundam. Ad VI. Standum Kalendario, nempe sub ritu semiduplici amodo celebrandum est praefatum Officium votivum. Ad VII. Negative: excepta Ecclesia ubi habetur insignis Reliquia. Atque ita rescripsit die 26. Junii 1870. C. Eppus Portuen. et S. Rufinae Card. Patrizi S. R. C. Praef. (L. S.). D. Bartolini S. R. C. Secretarius. Jaurini, die 25. Julii 1870.-Lenores subseque communicatae provocationis, ab Excellmo D. Praeside Unionis, pro sublevandis rebus institutionis popularis catholicae in ambitu Comitatus Soproniensis, coadunatae ad me directae hisce ad communem notitiam perferendo, eorum nexu DD. Parochos Cottus Soproniensis praesentibus provoco, ut fidelem populum, de grandi mo­mento sublimis ac perquam salutaris, quem Unio isthaec assequendum sibi praefixit, finis ex s. ambone praevie edoctum, ad ferenda subsidia efficaciter exstimulent, et con­flatas in asservandis omni trimestri collectionibus hunc in scopum pias symbolas imme­diate ad Centralem Unionis hujus Commissionem submittere velint. Nr. 1522. Proyocatio ad ferendum sub­sidium in pro­movendos fines institu­tionis popula­ris catholicae. 13 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom