A Győri Püspökség Körlevelei, 1870
12 Obitus R. Caroli Lörincz, et concursus pro parochia Gyirmóth. Nr. 601. Nr. 602. Pro vacantibus Ludirecto- ralibus stationibus in Klastrom et Kábold concursus vulgatur. Nr. 603. Quidam a docendo prohibiti. K. Carolum Lörincz, parochum condam Gyirmóthensem post brevem infirmitatem die 6. curr. anno aetatis 53. Sacerdotii autem 30. e vivis sublatum esse tristis annuncio, et animam ejusdem solitis Fratrum suffragiis commendando, tentum ab eodem in vivis parochiale beneficium Gyirmdthense, juri patronatus Ven. Capituli Cathedralis Jaurinen- sis obnoxium praesentibus concursui usque 15. futuri mensis Aprilis duraturo expono. Jaurini, die 18. Martii 1870. Ludirectorales stationes in Klastrom et Kábold, illa per translationem, haec per mortem concernentis docentis recentius in vacantiam reciderunt; qui igitur alterutram harum stationum obtinere cupiunt, libellos supplices suos usque 20. futuri mensis Aprilis respectivo Vice-Archi-Diaconali Officio exhibere non omittant. Proventus stationis Klastromensis sunt sequentes: 1. 5 jugera agrorum expensis ludirectoris cultivandorum. 2. 13 metretae siliginis a Communitate. 3. 2 urnae musti. 4. A Dominio Abbatiali percipit Ludirector 10 metretas frugum, 1 currum foeni, totidemque cordi, et unum setigerum. 5. Titulo lignationis propriae habet 1 jugerum silvae, lignum pro calefacienda schola Communitate subministrante. 6. Titulo Salarii 35 fi. 48 xr. 7. „ didactri 20 fi. — xr. 8. Pro schola dominicali . 20 fi. — xr. 9. E proventu stolari 5 fi. — xr. Emolumenta autem Stationis Káboldensis ad sequentia redeunt: 1. Pro servitio sub missis votivis in Capella Arcis a Ceis. Patronatu Principe-Eszterházyano. insuper 11 metretae Siliginis. 2. A Communitate 3 orgiae ligni focalis pro persona. 3. Pro calefacienda schola pariter a Communitate in aere par. 4. Titulo collecturae incirca 20 metr. tritici et 1 siliginis. 5. „ didactri .... 6. E fundo religionario et studiorum 7. E piis fundationibus .... 8. E Cassa Ecclesiae .... 9. E proventu stolari circiter 4 fi. 38 xr. 84 fi. — xr. 42 fi. - xr. 40 fi. — xr. 15 fi. — xr. 2 fi. 10 xr. 10 fi. — xr. Jaurini, die 18. Martii 1870. Mathiam Kernmayer et Joannem Wiesler docentes illum in Lieseregg, hunc in Glödnicz in Carinthia, nec non Joannem Pfannhauser docentem in Waidring in Tyroli, fundamento commissorum ab iisdem varii generis graviorum delictorum a gerendo publice