A Győri Püspökség Körlevelei, 1869

41 Λ¥. VIII. Yenerabili Clero saeculari et regulari intra ambitum Dioecesis Jaurinensis commoranti! r J-n Consilio, quod Episcopi Hungáriáé occasione Comitiorum Regni Buda-Pestini com­morantes cum Proceribus et Repraesentantibus Comitialibus ad hoc requisitis in merito Autonómiáé Catholicis apud nostrates vindicandae die 1. Octobris 1868. habuerunt, enunciatum est: in id curam et studia converti debere, ut ante omnia Congressus qui­dam praeparatorius convocetur, qui viam paret ampliori Consultationi de ratione et modo, quo indoles et compages Corporis Autonomici curatius definiatur. Hunc in finem iidem Praesules auditis etiam pluribus e saeculariam numero normas quasdam stabiliverunt, secundum quas praeparatorius ille Congressus convocandus erit. Normis his per Caesa­ream et Regio-Apostolicam Majestatem adprobatis, et difficultatibus, quae obstabant, superatis ad consilia maturanda jam procedere licet. Idcirco cum praesentibus Circularibus dimitto ad V. Clerum caeterosque fideles literas chori Episcoporum, quae pluribus exponunt, quem quid agere oporteat. Tempo­ris ratio urget, ut V.-A.-Diaconi operi in memoratis Praesulum literis descripto quanto- cyus manus admoveant, quo electiones confestim inchoandae debito tempore terminari electique legati de electione suo tempore edoceri queant. Negotium electionum multum accelerabitur, si Vice-Archi-Diaconi laborem inter plures vices-gerentes partiti fuerint; agitur enim unice de eo, ut postquam dies electionis per Vice-Archi-Diaconum pro singula parochia defixus fuerit, in actu electionis adsit quidam quasi contra-agens e delegatione Vice-Archi-Diaconi, qui una electionem mode­retur et protocollum cum caeteris subscribat. Ad praevertendas, quae oriri possent, perplexitates declarare festino, Ecclesias filiales, in quibus Capellani locales existunt, dum vota electorum colliguntur, aliis filiali­bus, Curatias Parochiis aequiparandas venire. Designabit autem singula parochia quatuor le­gatos saeculares. Protocollis omnium parochiarum in commissione Dioecesana combina­tis et votis numeratis, qui ex electis votorum majoritate priores fuerint, ex iis quatuor erunt legati ordinarii, proximi duo autem supplentes. In firmissimam erigor spem fore, ut vota fidelium undique in tales viros con­ferantur, quos amor religionis, experientia et prudentia, sufficiens item indolis ac totius -oeconomiae Catholicae Ecclesiae cognitio prae caeteris commendant. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda Vestra! Jaurini, die 4. Maji 1869. Nr. 1038. De Congressu praeparatorio autonomico. 10

Next

/
Oldalképek
Tartalom