A Győri Püspökség Körlevelei, 1869
3 quas sectari oporteat, ut poenam aeternam evadere et coelestem gloriam consequi valeant.“ Haec ipsa alio loco 3) quoad puerorum institutionem religiosam inculcantur. Longus forem, si multas illas leges, statuta synodalia, Episcoporum adhortationes, aliasque normas, quae hoc in merito variis in locis editae fuere, in hanc paginam cogerem. Sufficiat ex ultimo Provinciae Strigoniensis, cui adscribi gloriamur, Concilio 1858. celebrato illa tantum adtingere, quae sacrum ad fideles sermonem et institutiones catecheticas respiciunt. 4) „Praecipimus — ajunt congregati Ecclesiarum Antistites — ut sacer argumenti praeferenter dogmatici sermo ad fidelem populum omnibus dominicis diebus et festis habeatur, una reprobantes et exstirpantes omnes contra hanc legem invalescentes abusus, quibus factum est, ut quidam Curatores animarum tempore aestivo ab annun- ciando verbo Dei per plures septimanas penitus respirarent.“ De puerorum informatione ibidem5) haec iisdem Curionibus mandantur: „Institutioni catecheticae tum in schola bis adminus in hebdomada, tum in Ecclesia diebus Domini et festis solerter vacent. Pecorum quoque pastores et abi fideles, qui secus per annum Verbum Dei audire non possunt, debitam in fide regulisque morum suscipiant institutionem. Parochi mensibus saltem hyemalibus eos ad locum decentem collectos paterne instruant.“ Etsi minime mihi dubitandum sit plurimos eorum, quibus animarum cura credita est, in id potissimum sollicitudinem intendere, ut Christianus populus coelestis doctrinae pabulo enutritus et rudimentis fidei saluberrime instructus in semitam mandatorum Dei, facem praeferentibus ipsis Curionibus, feliciter dirigatur: impetrare tamen a me non potui, quin auctoritatis et paternae, qua tam Curiones, quam caeteros fideles meos amplector, dilectionis stimulis excitem ad explendas has muneris pastoralis partes omnes omnino, scholarum Inspectores ceu Inspectores, Directores ceu Directores, Cate- chetas ceu Catechetas, Concionatores ceu Concionatores. Haec est unica illa arena, in qua pro incolumitate et sanctimonia vitae christianae dimicare nobis integrum est: unicus agger, quem ruentibus indifferentismi fluctibus objicere, unicum scutum, quo ictus irreligionis, dominatum ambientis, retundere, gladius unicus, quo errores succidere aut saltem enervare adhuc possumus. Scientibus leges novas loquor. Si nos populum fidelem in scholastica institutione , in sacro sermone, in Catechesi publica docere, informare, ad imminentia fidei pericula reflectere, ad amorem erga Ecclesiam Catholicam ac dignissimum ejus visibile Caput inflammare neglexerimus; si disciplinam sacram Ecclesiae nostrae parvi habuerimus; si munere Doctoris aut plane non, aut oscitanter fuerimus perfuncti; si nobis laici viri objicere poterunt, nonnullos Inspectores scholarum esse speculatores coecos, qui per decursum totius anni non viderant instituta suae curae concredita, porro Directores solo examinis tempore comparere in scholas, omni munere Ca- techetae jam Capellano jam Ludirectori relicto; si audaci fronte et elato supercilio asseverare audent, imo designare gestiunt Communitates, in quibus institutio catechetica per decursum complurium annorum nec in Ecclesia nec in schola fuerat habita: profecto non alia, quam salis infatuati sors nos manebit. Pro mea et Vestra consolatione dictum esto, similia paucis tantum posse objici, opto autem, ut nec uni Vestrum cum veri fundamento objiciatur. Nam e manu nostra repetet Princeps Pastorum animas fide3) Sess. XXIV. c. 4. de Eef. — 4) Tit. V. §. 6, nr. 3. - 5) Nr. 4. 1*