A Győri Püspökség Körlevelei, 1869

λ »·. ír. {Occasione solemnitatis, qua jubilarem Sacerdotii Pontificis Maximi Pii IX. memoriam recolemus, universos fideles Dioecesis meae ipse libenter alloquor. Quem in finem lite- ras Pastorales transpono cum praesentibus Circularibus ad Ven. Clerum ea cum in- viatione, ut ipsa die solemnitatis seu Dominica II. post Pascha literae hae in Ecclesia coram congregato fideli populo perlegantur. Jaurini, die 19. Martii 1869. DECRETUM URBIS ET ORBIS. Inconfusibilis Evangelii Praeco extitit profecto Sanctus Paulus a Cruce, qui a Domino hisce propemodum temporibus, undecima nempe hora, ad erudiendam plebem suam missus, mercedem plenam et supereffluentem accepit. Hic enim Christi passionibus com­municans et per Urbes ac pagos pertransiens verbum vitae in aeternitatis cibum alendae Christi fidelium familiae dispendebat, doctrinae opportunitate et veritate infirma confirma­bat, disrupta consolidabat, et depravata convertebat; donec in exultatione metens quod in lacrimis seminaverat, manipulos plenissimos obiens in aeterna tabernacula portavit; spiritum vero suum Alumnis, quos sub Crucis Vexillo congregaverat, reliquit, ut in Vineae cultura continuo adlaborarent. Dextera autem Dei ad superos exaltatus in gloriae hujus indicium portentis inter mortales resplenduit, quibus permotus Sanctissimus Dominus Noster PIUS PAPA IX. audito consilio Eminentissimorum et Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Sacrorumque Antistitum, qui Anno 1867. ex universo terrarum orbe ad colendum saeculare Principum Apostolorum Natalitium frequentissimi in Urbem conve­nerant, Apostolicum hunc Virum in Sanctorum Albo adseripsit. Post amplissimos Altarium honores Ei tributos permulti ex iisdem Sanctae Ro­manae Ecclesiae Patribus Cardinalibus, Sacrorumque Antistitibus, quo facilius Christi 4 Nr. 621. De Secun- ditiis Beatis­simi Patris. Nr. 65 U De Officio et Missa S. Pauli a Cruce.

Next

/
Oldalképek
Tartalom