A Győri Püspökség Körlevelei, 1869

2 ambas litteras testimoniales Parocho exhibebit, qui illis habitis eundem in sinum Eccle­siae Catholicae recipere poterit, Pastori autem transitum consummatum esse significabit. Suapte intelligitur, quod in gremium Ecclesiae cooptandum in fidei et morum dogmati­bus rite instructum esse oporteat. Hae ipsae mutationes sive modificationes artic. 3. a. 1844. afficiunt etiam Ca­tholicum posthac a fide deficere volentem, qui defectionem intra quatuordecim dies con­summare poterit, eadem concernentem Pastorem manente obligatione consummatam Ca­tholici a fide defectionem Parocho Catholico notificandi. Lex novellaris conformiter artic. 3. 1844. Parochum ad exaranda de deficiente Catholico requisita testimonia non obligat; disponit enim, ut Sacerdote testimonia extradare nolente, talia etiam a testibus in prima et altera insinuatione praesentibus exarari queant. Consultum itaque est teneritudini conscientiae, qua Parochus prohibetur, quominus defectioni a fide quocunque demum modo cooperari videatur. Dum autem hujus politicae legis de transitu ex una ad aliam confessionem recens latae meminimus, non possumus Y. Clero Curato in memoriam non revocare monita sacris Curionibus a. 1844. ab Episcopis in eodem objecto impertita: ut nimirum transire volentis insinuationem sedato et ad omnem moderationem composito animo excipiant, procul absit quaevis in illum, aut in confessionem, ad quam deficere parat, dirigenda exprobratio, qui potius cum mansuetudine ad gravissimas intentionis suae se­quelas serio expendendas reflectatur. Nec negligant Parochi occasionibus intervallo duarum vel respective quatuor hebdomadum occursuris ad confirmandum in fide Catho­lica parochianum talem opportune uti; vel maxime autem ad suam fideliumque suorum obligationem pertinere reputent, fratri vel sorori gratiam ex Alto assiduis precibus im­plorare , sibique ipsis illam consolationem asserere, quod neminem ex illis, quos Pater Coelestis ipsis dederat, perdiderint. II. Ut novellaris legis circa mixta matrimonia dispositionibus respon­dere valeant sacri Curiones, sequentia observabunt: Matrimonia mixta ternis vicibus de- nuncianda sunt; per se patet nonnisi illa, quibus praevie jam cognitum quodpiam diri­mens impedimentum v. g. ligaminis, vel ordinis, aut voti solemnis non obstat. Lex civilis mixtorum matrimoniorum denunciationem diserte praecipiens apud nos adusque non exstitit, nihilominus illa promulgari poterant, et etiam promulgata fuerunt. Quamvis enim Ecclesia Catholica a mixtis matrimoniis abhorreat, illorum ta­men promulgationem sive denunciationem, sicut ipsa etiam mixta matrimonia tolerare maluit. Signanter apud nos proclamationes mixtorum matrimoniorum institui posse ex instructione S. Sedis Apostolicae jussu die 30. Aprilis a. 1841. ad Archi-Episcopos et Episcopos Hungáriáé exarata, oppido liquet Lex itaque novellaris, quae promulgationes sive denunciationes mixtorum matrimoniorum tam in Ecclesia partis Catholicae, quam in Oratorio partis acatholicae fieri decernit, decreto hoc nihil disponit, quod esset disci­plinae apud nos de jure vigenti adversum. Circa modum denunciationes idmodi matri­moniorum instituendi nihil mutandum, sed tenendus est modus ille, qui hucdum obtinuit ad exigentiam instructionis sub 16. Novembris 1840. dimissae. Promulgationes matrimo­niorum Ecclesia quidem e gravissimis rationum momentis urget, maxime vero ideo, ut impedimenta matrimonialia facilius detegantur, et invalida matrimonia praepediantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom