A Győri Püspökség Körlevelei, 1868

29 Pro vacante ludirectorali statione in Szend hisce concursum, usque 15. Maji duraturum indicendo, competituros ad supplices libellos, via Officii V.-A.-Diaconalis Kisbériensis hor­sum substernendos invio. Proventus hujus stationis sunt: 1) Hortus domui adjacens 2) Agrorum jugera 30, ex quibus 23 per Communitatem omnimode excoluntur. 3) Ligni focalis orgiae 4, invehendae; scholae calefactio quoque ad Communi­tatem spectat. 4) In aere parato in circa 25 fi. 5) E fundationibus 30 fi. 423/5 xr. 6) Titulo Stolae 5 fi. Jaurini, die 20. Aprilis 1868. Nr. 1237. Concursus pro ludirectorali statione in Szend. D. Franciscus Jáky, Parochus Osliensis a Generali piae Confraternitatis SS. Cordis Jesu, quae passim „Apostolatus Orationis“ audit, Praeside Oenipontano in „Zelatorem“ hac in Dioecesi renunciatus, ac a me in munere isthoc confirmatus, omnes huic Sacrae Sodalitati, abundantissimis SS. Indulgentiarum a Sede Apostolica concessarum thesauris cumulatae adnumerari cupientes excipiet quam libentissime, iisdem diploma receptionis, vigore authorisationis suae illico extra daturus. Quod ad communem notitiam hisce eo quoque fine perfertur, ut sicubi praeinsinuata pia Sodalitas, — in sensu Circularium dd. 30. Julii et 16. Octobris 1866. Nr. 2109. et 2732. erigenda foret, DD. Curati, ad praefatum D. Parochum, consilio ac opera eatenus nemini defuturum, semet convertant. Jaurini, die 20. Aprilis 1868. Nr. 1238. D. Parochus Osliensis So­dalitatis „Apo­stolatus Ora­tionis“ Ze­lator. His diebus prelum reliquit opellum, cui titulus „A római kéi’dés, vagy is mit kell min-' den katholikusnak tudni és tenni a pápa világi fejedelemsége érdekében ? Irta Sulyok Gábor. Ara 10 kr.“ Concinne ac stylo plano exaratam isthanc dissertationem, ad rite in­formandos de pertractato objecto fideles apprime conducentem, non possum omnium at­tentioni non impense commendare. Venui prostat apud bibliopolas Jaurinenses Hennicke et Kammerlohr, et Soproniensem Seyring. Jaurini, die 20. Aprilis 1868. Nr. 1239. „A római kérdés“. Joannes m. p. Episcopus. 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom