A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
6 Nr 23. Dies prosyno- dalium examinum, hoc anno asservandorum. Nr. 100. Pro vacante ludimagistri statione in Felső-Pásztori concursus publicatur. A.d exigentiam Rescripti Apostoliéi ddto. 7. Junii 1857 exarati, atque abhinc sub 29 Julii ejusdem anni Nr. 850 publicati, bina hoc quoque anno instituuntur prosyno- dalia examina, quorum uni vel alteri se sistendos habebunt illi, qui pro cura animarum in sensu praelibati Rescripti independenter exercenda approbari volunt. Terminum vernalis examinis in dies 16. et 17. mensis Maji, examinis autem autumno instituendi in dies 11. et 12. mensis Septembris hisce defigo. Jaurini, die 1. Januarii 1866. In Felső-Pásztori filiali ad parochiam Szili-Sárkány pertinente possessione ludimagistri statio per translationem vacat, pro qua praesentibus concursus usque finem mensis labentis duraturus cum eo publicatur, ut competere volentes instantias suas D. Vice- Archi-Diacono et parocho Szanyensi exhibeant. Emolumenta autem stationis videantur in Circularibus ddto. 8. Octobris 1863 Nr. 2860 dimissis litteris. Jaurini, die 4. Januarii 1866. Joannes m. p. Episcopus.