A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

83 Jr. XÍXJT. Augustissimus Imperator et Rex noster Apostolicus praeclarum fiduciae, quam in populis Hungáriáé locat, documentum edidit sub 7. curr. decernendo, ut legiones hungaricae per voluntarios, idest sponte ac libere nomen suum militiae dantes tirones complerentur. Itaque statutio novorum militum, mense jam Junio determinata non sortitione mediante e conscriptis juvenibus, prout ultimis annis moris erat, executioni mancipabitur, verum militiae aggregabuntur illi, qui libera voluntatis determinatione respectivis communitatibus se scopo hoc obtulerint, quemadmodum nimirum in Hungária usque annum 1848 usu veniebat. Hujus militem legendi modalitatis aperta sunt emolumenta, quorum haud postremum illud est, quod exercitus confletur e viris, qui hoc vitae genus non coacti, sed sponte amplectuntur. Quae emolumenta fidelibus parochianis proponere omni data occasione haud intermittant DD. Curati, qui etiam ipsi per hanc modalitatem a multis molestis scriptitationibus immunes redditi sunt. Belli exitum ancipitem esse, quis ignoret ? In Italia felici armorum successu a nostris pugnatum est. Serenissimus Archi-Dux Albertus, herois Patris heroica virtute inclitus filius Pedemontani Regis copias in primo mox conflictu fudit ac fugavit. Ecce sic benedicitur homo, qui timet Dominum. *) Ad pugnam concessit piissimus Bellidux emundata in Poenitentiae Sacramento conscientia, et pane Angelorum, qui est etiam panis fortium refectus, qui proinde cum regio Propheta dicere potuit: „Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.“ 2) Quod gloriosae hujus victoriae fructus carpere non potuerit, imo in medio ad novos triumphos cursu gradum sistere debuerit Serenissimus, piissimusque Princeps, ingenti cladi tribuen­dum , qua exercitum nostrum, secus florentissimum ac fortissimum in Septemtrione affectum lugemus. In cujus cladis consequentiam elatus de reportata victoria hostis ipsi capitali Imperii urbi imminet, imo in Regnum etiam Hungáriáé copias suas effudit. Dubitari nequit, Monarchiam, cujus regnum nostrum partem, eamque vi pragmaticae sanctionis inseparabilem constituit in summo versari discrimine, quod propulsari ab illo nequit nisi cum ingenti virium adstrictione, maximisque e parte nostra sacrificiis, atque quod praecipuum est, non siné auxilio Dei, qui regnorum omnium Regumque Dominator est. Cui compertum est, quonam iniquae hostium aggressiones tendant, quidve a felici belli exitu dependeat, is profecto, sicut ad quaevis ferenda onera et sacrificia paratus est: ita nihil in votis habet ardentius, quam ut illi per victoriam de hostibus cervicibus nostris insidentibus reporta­tam finis imponatur. In his, in quae conjecti sumus, periculis clarius resplendeat fide­Nr. 2064. De statuendo milite. i í) Ps. 127. 4. — 2) Ps. 143. 1. 19

Next

/
Oldalképek
Tartalom