A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
45 nem, vel aliam similem causam, dicere missam sine tali praeparatione, sicut non licet dicere non servato jejunio, etiam si quis ob aegritudinem non possit jejunus ad missam accedere. Est autem certum apud omnes, quod si quis ob capitis debilitatem, vel similem causam ab obligatione recitandi officium excusetur, nihilominus posse missam dicere.“4I) In hoc igitur opinionum dissidio, non aliud nos melius facturos arbitramur, quam ut subscribamus Benedicto XIV. qui mentem suam de hac quaestione sapienter ut solet ac modeste expromens, sic ait: „Si sermo sit de missa conventuali, videtur peccatum esse mortale, eam ante matutinum et laudes celebrare; id enim est contra generalem ecclesiae consuetudinem. In missis vero privatis, si qua sit legitima causa, videri posset a peccato etiam veniali immunis, qui eam celebraret non recitato matutino et laudibus. Si vero absit causa, perdifficile videtur ne veniali quidem peccato non esse locum. Quod si quis, nulla causa urgente, perpetuo id faceret, ut videretur quasi statuisse animo num- quam celebrare dicto matutino et laudibus: tum cum illis quinque et quadraginta auctoribus, quos sententiae suae suffragatores affert Clericatus, et ex rationibus ab ipso adductis, concludi posset, hujusmodi sacerdotem peccare mortaliter." i2) — Quibus serio ponderatis non dubitamus pronuntiare, sacerdotes optime suae consulturos conscientiae, si eam sibi legem dicant constanter sectandam, ut, nisi occurrat functio, quam differre, aut impedimentum, quod amoliri non liceat, semper absoluto prius matutini et laudum penso, ad peragenda mysteria divina procedant. Jaurini, Dominica Passionis, die 18. Martii 1866. Joannes m. p. Episcopus. 41) De Euchar. disput. 82. seet. 1. pag. 839. — 42) De s. Miss. sacrif. lib. 3. c. 13. n. 3. et 4. 10