A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

29 vitae genus, an fidei rudimenta rite calleat, stricto orationis praecepto satisfecerit, et theologicarum virtutum actus elicuerit; inquirat in peccatorum speciem et numerum et rite exploret, an quae sui sunt officii recte teneat, et impleat ac praesertim si parentes sint, aut Domini, an suos liberos vel famulos christiana doctrina imbui curent, et super ipsorum agendi ratione invigilent; „Si quis enim Suorum et maxime domesticorum curam non babét, fidem negavit, et est infideli deterior." u) Sciscitetur de peccatis internis, quae ut plurimum negliguntur, quando quidem teste experientia plurimi existimant, verbis dumtaxat et factis, non etiam cogitationibus et desideriis Deum offendi; videat an aliquo restitutionis onere graventur, eique .satisfacere negligant; an alicujus peccati consvetudine et habitu sint impliciti; id etiam investiget, caute tamen, an in illius corde plaga crude­scat, et ubi ex malitia vel culpabili oblivione reticita ab ipso in anteactis Confessionibus peccata fuisse noverit, vel debito caruisse dolore, jubeat per generalem Confessionem suae consulere saluti. A curiosis tamen quaestionibus ponendis semper caveat, et cau­tissime incedat quoad peccata, quae sexto decalogi praecepto adversantur, qua in re parce et modeste interroget pueros praesertim et foeminas, ne forte verecundiam laedat, et ignotos flagitiorum modos edocendi periculo exponatur. Graviter eos reprehendat poenitentes, qui criminis socium temere et imprudenter produnt, omnemque det operam, ne id ab ipsis ullo modo fiat, poenitentis rudem indolem et inscitiam patienter semper ferat, omnesque aequali paterna caritate absque ulla personarum acceptione suscipiat. Tertius poenitentis actus est satisfactio, quae injuriam Deo peccatis illatam compensare nititur. Etsi namque Christus superabunde pro nobis satisfecerit, ipsius tamen merita per satisfactoria opera nobis applicanda sunt, juxta illud Apostoli 12) „gaudeo in passionibus pro vobis, et adempleo ea, quae desunt passionum Christi in carne mea.“ Debent autem Sacerdotes, Ministri Christi ex Tridentini Concilii doctrina, quantum Spiritus et prudentia suggesserit pro criminum qualitate, et poenitentium facul­tate salutares et convenientes satisfactiones injungere, ne si forte peccatis conniveant, et indulgentius cum poenitentibus agant, levissima quaedam opera pro gravissimis delictis injungendo, aliorum peccatorum participes efficiantur: 13) Quamobrem in satisfactionibus injungendis prae oculis habeantur, necesse est, delictorum species, numerus, ac gravitas, simulque poenitentis sexus, status, aetas et conditio, et non solum ad novae vitae custo­diam, sed etiam ad praeteritorum peccatorum vindictam et castigationem eae imponendae sunt. Canones poenitentiales frequenter evolvendi veniunt, qui etsi a pluribus saeculis jam in usu non sint, eorumdem tamen notitia Confessariis quam maxime prodest ait Benedictus XIV. 14) et quidem ad aliqualem proportionem servandam inter diversas peccatorum species, et poenitentiam pro singulis injungendam, nec non ad desumendum argumentum pro admissorum a poenitentibus peccatorum gravitate, quae tam longa, tam aspera, tam- que formidanda vindicta etiam hac in vita ab Ecclesia coercebantur. Circa poenitentias medicinales, seu eas, quae necessario praescribendae sunt ad avertendum relapsum in peccatum grave, oportet juste severum esse, non tamen modum excedere. Nec enim cogi potest poenitens, ut adhibeat media, quae peccatum longissime praepediunt: sed stricte obligari ad ea tantum valet, quae sufficientia sunt ad probabilius periculum rela­psus juste removendum. In vindicativis poenitentiis conceditur infirmitati poenitentis n) 1. Tim. 5, 8. — t2J Col. 1, 24. — I3) .Sess. 14. cap. 8. — ,4) De Syn. Dioec. cap. 11.

Next

/
Oldalképek
Tartalom